Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1587. NOVEMIÍERHEN. 253 animorum contentione studeatur; maiori ex parte ipsis Capi­taneis domi manentibus, et nonnullis eorum interim duorum finitimorum locorum Capitaneatuum proveutibus et adminis­tratioue utentibus, militari vero seminario cessante; et insuper tantam sibi rerum omnium licentiam arrogant, ut praeter generalem, tam in vulgus, quam nobiles, per privatam licen­tiam usurpatam dominandi audaciam, etiam judicia faciendi, et iura nobilium discutiendi authoritatem sibi plerique sum­pserint. Ad quae incommoda, si gravissimae stipendiorum, quae ipsis fiunt, solutiones, quibus triplo vel quadruplo Ungarorum Capitaneorum et militum numerus servari posset, innumeren­tur: sua Sacra Maiestas mirari desinet, perpetuos aerarii et proventuum Regni defectus, per summám rerum omnium confusionem et inpro vidám profusionem in tan tum crevisse, ut tametsi proventus Regni omnis generis etiamnum ad maximam pecuniae summám extendantur, nullám tamen apparentiam habeant, nec ullus perpetuorum a negotiatoribus debitorum levationis finis fiat, ac insuper milites quoque insoluti perma­neant, et per hoc ingens oppressio, cum foris in pascuis, tum etiam alias miserae nobilitatis, plebisque subsequatur. Longe plura dici possent. Sed Status et Ordines plane sibi persuadent, suam Sacram Maiestatem ex praemissis cognoscere facile posse causas, cum publicae Regni calamitatis et gravaminum, tum fisci sui danmorum ; quibus nisi tempestive occursum fuerit, non dubium Regni desolutionem et fisci sui Regii exinanitionem esse subsecuturam. Supplicant itaque Status et Ordines Regni suae Sacrae Maiestati, dignetur benignissimam oblationem suam de restitu­enda fidelibus suis integra libertate, cum antea in compluribus conventibus, tum proxime praeterita Diéta clementer factam, publicaque sanctione confirmatam, sine qua salus Regni qui­dem diutius consistere non potest, iam tandem ipsis realiter et effective restituere; officiales externos educere, ac ea bene­ficia ecclesiastica, quae iam externis data et collata sunt, inter quae sunt etiam Praepositura Turociensis, Sagiensis, Pornensis, item Custodia Ecclesiae Jauriensis, Praepositura Sancti Petri Agriensis, benemeritis Ungaris clementer conferre ; revocata­que debita Regni forma, oinnem rerum, tam internarum supra

Next

/
Oldalképek
Tartalom