Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
244 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Quod ad alterum gravamen, oppressionem scilicet nobilium et colonorum, spectat, equidem potissima buic malo medendi ratio in solutione statis temporibus militi praestanda, tum etiam in eo consistit, ut militum, qui accepta etiam solutione nihilominus a praedis, ac miserae plebis oppressione haud abstinent, insolentia severe cobibeatur, puniaturque. In solutione vero [uti Mtas eius in propositione quoque sua attigit] hactenus ob id tanto maiorem fuisse defectum ipsi status facile intelligunt, quod iam a multo tempore Hungáriáé regnicolae nulla ad confiniorum usum contulerint subsidia. Ideoque coníidit Mtas sua, fideles status et ordines in ea, quae postulatur, biennalis dicae contributione se tanto promptiores, alacrioresque exhibituros esse. Quemadmodum etiam C. R. Mtas ? quae iu eo nunc est, ut sacri imperii comitia primo quoque tempore indici et celebrari possint, apud eiusdem Electores, aliosque Principes et ordines, tum etiam apud regni Bohemiae, ac tam annexarum, quam Austriacarum suarum provinciarum status, omni maiori cura et studio in id incumbet, ut quanto ampliora, pro inclyti huius Hungáriáé regni tuitione et defensione, subsidia impetret, sicque malis illis et opressionibus, quarum sane Mtas sua nunquam non sine magno animi dolore et molestia recordatur, tanto opportunius, uti Mtas eius maximé desiderat, consulat. Atque hunc in finem istud etiam perquam necessarium existimat, quod, uti propositioni eadern de re specialis insertus est articulus, comitatus ad destinata iisdem loca finitima commeatum et victualia convehant. C. vero R. Mtas id curatura est, ut cuiusque loci praefecti et capitanei cum ipsis comitatibus invicem correspondeant, ac non solum vectores üli, quoties necessitas postulare videbitur, ad loca illa deducantur, quo sic ab hoste tanto minus periculi expectandum sit: verum etiam si forte milites non ita confestim solvendo sint ) iis, qui huiusmodi victualia et commeatum vendunt seu advehunt, schedae, in quibus id, quod debetur designetur, dari, ac postmodum in futura proxime stipendiorum solutione, a praefectis sive capitaneis, receptis eiusmodi schedis, debita illa ex eorundem militum stipendiis detrahi, et colonis, quorum victualia erant statim assignari debeant. Quod vero ad militum insolentiam attinet, Mtas Sua non