Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
1 5b 7. NOVEMBERBEN. 245 omittet, quin ita provideat, ac re ipsa efficiat, ut in eadem cohibenda, puniendaque praefecti et capitanei suo omni severitate adhibita, fungantur officio. Tn praemissis vero omnibus ac tam in iamdicta militum praedantium et plebem opprimentium, quam etiam in bona correspondentia, si qui praefecti sive capitanei negligentes et remissi comperirentur, iidem puniri quoque debeant, iuxta ipsorum demerita. Eius rei cura M ti s suae fratri charissimo ser m o Archiduci Ernesto etc. specialiter demandata. Quo in loco M>s sua nec istud praetereundem censet, excursiones illas et oppressiones (quod ipsos etiam fideles status et ordines haud latere arbitratur) non raro, quinimo frequentius fere ab Hungaricae, quam aliarum nationum milite fieri solere, ipsosque hungaros difficilius, ut ad stationes suas redeant, adduci posse. De tertio gravamine, consilium ac expeditionem hungaricam concernente, aeditus est sub divo imperatore et rege Maximiliano augustissimae memoriae, superiore anno sexagesimo nono, articulus, quo declaratum fűit: negotia, quae iustitiam, iura, libertatesque regni concernerent, in hungarico, quae vero bellica negotia essent, in consilio bellico, more eo usque observato tractari, ac proinde ad minus duo, videlicet unus ecclesiasticus, alter vero saecularis ex M>is suae consiliariis hungaris aulam continuo sequi deberent; quo M ta s eius illorum opera, in rebus illis hungaricis iustitiam, iura, libertatesque regni concernentibus, tum etiam, ubi ubi necessitas postularet, de regni bellicis rebus conferre possent. Quem quidem articulum C. R. M ta s etiamnum in usum recipiendum, observandum, ac istud praeterea consultum fore censet, quocl reguicolarum supplicationes negotiorum qualitati accommodentur, ac quae ad diversas cancellarias pertinent, seiungantur, ne easdem supplicationes, quippe diversae expeditionis negotia continentes, quandoque dividi necesse sit, sed quae inde oritur temporis iactura, cum graviori sumptu coniuncta, evitari queat. Quod autem praelibatus Mtis suae dnus genitor colendissimus divus Maximiiianus obtulerat, nimirum se curaturum, ut biui tam apud camerae suae aulicae, quam belli cum consilium, interpretes, qui a M t e sua salarium acciperent, ac partibus operám