Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
1587. novemberbkjí. 237 inire velint, qua militibus in locorum illorum finitimorum praesidiis, pro regni defensione constitntis, quoad commeatum et victualia, iuxta factam pretii limitationem, provisum esse possit. Offert autem Mtas sua, se id vicissim apud cuiusque loci praefectum esse curaturam, ut eorum victualium, quae in huiusmodi locorum usum advehentur, debita praestetur solutio. Meminit M ta s sua, quam frequentes hactenus contra milites in pascuis degentes propositae fuerint querelae, ideoque necessarium omnino existimat, ut status et ordines de certo aliquo limitationis modo cogitent, eum in finem, ut colonus, mediantebuiusmodi limitatione, scire possit quantum militi, in pascuis degenti, singulis diebus vel septimanis pro victu ordinarie suppeditare, isque vicissim colono numerare debeat, quo sic neuter praeter modum gravetur. C. vero R. Mtas ? quod ad militum solutionem spectat, eas initura est rationes et vias, ut et oppressionum illarum et iniuriarum, quas liucusque miseri coloni experti sunt, minus causae habeant, et relictis pascuis ad stationes suas maturius redire possint, Cumque is regno buic bostis sit, ad cuius vim propulsandam nunquam non militem in promptu habere, ac in 0111nem eventum in regno instructum retinere expedit, C. E. M ta s, de fidelium suorum salute et permansione solicita, sanciendum censet, quod haud ullus miles liungarus sive baro sive nobilis, alteriusve conditionis sit, absque Mtis suae, vel supranominati Ser m i archiducis Ernesti scitu et permissione, aliorum principum sive potentatuum exterorum stipendiis se addicere, vel etiam militem, palam vel occulte, conscribere, coliigere, ac e regno alio educere debeat. Quemadmodum et istud publico decreto cavendum existimat Mtas gua, ne cui liceat alterius servitores et liomines salariatos quacun'que ratione ad se pertrahere, vel in servitium suum recipere, nisi is dimissionis suae ac licentiae a priori suo domino ipsi concessae testimonium exhibeat. Spontaneae deditiones, quae turcis fieri solent, quantopere regno perniciosae sint, nemo non intelligit, cum ratione ista atque praetextu efferus ille et praepotens hostis non modo ditionis suae terminos in dies latius protendat, verum etiam cum malum hoc fere quotidie latius serpat, eidem hosti regni huius