Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

238 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. reliquias paulatim sine armis suo iugo subiiciendi occasio praebeatur. Quapropter C. R. Mtas fideles ordines et status clementer hortatur, ut ita provideant, ne quis deinceps buius­modi deditionibus locus detur, idque sub gravissima et quidem capitali poena iis, qui talia moliuntur, irroganda. Existimat enim M ta s sua satius fore, quod si quae forte talia sint loca, quae deditionem eflugere nequeant, illa devastentur potius ac deserantur, quam per huiusmodi deditionem non modo se, sed et loca circumvicina ac consequenter ipsum regnumin extremum periculum et ad totalem denique interitum adducant, adeoque croaticae gentis exemplum prae oculis habeatur. Solent nonnunquam profugae turcici ad partes christia­norum transire; et plures etiam, uti fertur, transirent, nisi yiolentia quorundam, eos mox rebus, quas secum afferunt, privantium obstaret. Yidetur itaque publice sanciendum et interdicendum, ne huiusmodi profugae turcici, vel in personis vel in rebus violentur, laedanturve; in eos, qui contravenerint poena certa constituta. Meminit quoque Mtas Sua eorum, quae prioribus aliquot dietis de mutuis regnicolarum, ut qui exili forte de causa et ob privatas controversias, arma invicem s um ere, ac collectis utrinque copiis, armata manu alter alterum hostili more invadere, et cum strage multorum, tam subditorum, quam aliorum, qui in auxilium ipsis venerunt, decertare soleant, conflictibus cohibendis et conpescendis. Quae quidem decer­tationes et conflictus, cum pro eo, qui nunc est, regni huius statu, non careant gravissimo periculo, Mtas S Ua etiamnum severe ac sub poena aliqua illos interdicendos, ac rem eo dirigendam censet, ut partes armis positis, iure mediante controversias suas dirimi patíantur. Praeterea C. R. Mtas fideles inclyti Hungáriáé regni ordines et status haud latere arbitratur, quae sit iam a multo tempore castelli Weitscliawar ratio, ad eum quippe statum redacti, ut cum ruinam minetur, haud interpestive timendum videatur, ut una secum universum istum tractum in magnum discrimen adducturum sit. Id vero inde proficisci Mtas g ua intelligit, quod in loco arenoso situm, nullo firmo innitatur fundamento. Ac ea quidem de causa, commissarios, ad ocularem eiusdem inspectionem destinatos, eins fuisse sententiae, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom