Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

1 587. NOVEMBERBEN. 235 statu, soleant esse liostium incursiones et invasiones, fit incle 7 ' ) ut insurrectioues quoque sive expeditiones particulares, vel etiam si necessitas ita postulet, generales, tanto frequentiores esse opporteat. Licet vero in priorum dietarum articulis con­stitutum fuerit, ut quotiescunque liuiusmodi expeditione opus sit, comitatus, ad generalis vel supremi cuiusque loci capitanei requisitionem, de singulis viginti quinque portis iinum peditem ac equitem unum, bene instructos. mittere, eo vero casu, quo vel generalis, vel supremus capitaneus personaliter in campum prodeat, ipsi quoque barones et nobiles personaliter compa­rere, ac expeditioni huiusmodi usque ad íinem illius coutinue interesse teneantur; eo tarnen res devenit, ut casu necessitatis requisiti vel prorsus non veniant, vel tardius, et minori, quam opportebat, numero compareant, ac vix difficulter ad paucos saltem dies retineri possint, sicque oblatae rei bene gerendae occasiones saepissime negligantur et amittantur. Cui rei, uti periculo plaenae, ac regno exitiosae, cum idoneum adhiberi remedium ipsa necessitas flagitet, C. K. M^as s ub certa ali­qua poena statuenduni censet, quod subditorum ad iustructio­nem sive expeditionem deputatorum, si non singulo trimestri, saltem semestri spacio, per vicecomites, vel eos, quibus rei hu­ius curam demandandam esse status et ordines iudicaverint, lustrentur, instruantur et requisiti protinus insurgere, et ad loca designata se conferre, sicque tanto maturius atque com­modius patriae laboranti, una cum M ti s suae milite stipendiario, opem ferre, ac vim hostilem propulsare possint. C. vero Rque M ta s tam apud generales quam supremos capitaneos id cura­tura est, ut suo officio et authoritate ea, qua par est, moclera­tione utantur, neque aliter, quam re prius recte explorata, ac necessitate postulante, ad huiusmodi, insurrectionis vel expe­ditionis particularis seu generalis medium deveniant. Saepe quidem antea, ac nuperrime denuo Mtis suae prae­fectis, capitaueis etmilitibus stipendiariis firmissime ac sub gra­vissima indignatione et poena interdictum fűit, ne (quod, et indu­ciarum cum turcaram principe superioribus annis renovatarum capitula volunt) in ditionem turcicam excurrant. Ipsa enim experientia hactenus, et quidem recentibus exemplis, docuit, quae ex huiusmodi conatibus et machiuationibus, uti paci

Next

/
Oldalképek
Tartalom