Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
224 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. justitiae cursus promoveatur; verum etiam collatis consiliis, tarn publicis, quam privatis fidelium nostrorum necessitatibus opportune consulatur, ac iis, quae liactenus irrepserunt malis atque inconvenientibus,idonea remedia adhibeantur, confiniorumque commodiori intertentioni et defensioni prospiciatur: noluimus, pro paterna nostra, qua erga Regnum hoc nostrum affecti sumus, cura et soliicitudine, praemissorum omnium necessariam provisionem ulterius differre. His itaque de causis, generalem universis Statibus et ordinibus ejusdem Regni nostri Hungáriáé, partiumque ei subjectarum Conventum, ad festum Omnium Sanctorum, hoc est, primum diem futuri mensis Nomnbris, reformati Calendarii, juxta vetus vero Calendarium ad vigesimum secundum diem venturi mensis Octobris, anni praesentis, ad istam Civitatem nostram Posoniensem indicendum et promulgandum decrevimns, eique in hac necessaria nostra absentia, quam fideles subditi nostri aequo animo, sicuti nobis de ipsis hoc benigne pollicemur, ferent, Serenissimum Principem Ernestum Archiducem Austriae etc., fratrem nostrum charissimum, attributa eius dilectioni ele rebus omnibus agendi, tractandi et concludendi plena potestate, praefecimus. Quare fidelitati Vestrae, harum serie, firmiter committimus et mandamus, ut ad praefatum diem et locum, peculiares et sufficientes Nuntios Vestros in medium fidelium Regnicolarum nostrorum mittere et- expedire debeatis, qui sint viri prudentes, pacisque et concordiae studiosi, qui illic cum Dominis Praelatis et Baronibus ac Nobilibus, caeterisque Statibus et Ordinibus dicti Regni nostri Hungáriáé, de iis, quae ad publicam ejusdem Regni nostri utilitatem, pacemque et tranquillitatem accomodatissima videbuntur, tractare, et in medium consulere debeant. Curandum autem Vobis erit, ut praedicti Vestri Nuntii ad praefixum terminum ibidem omnino compareant. Secus, sub poena in generali decreto expressa, non facturi. Datum in Arce nostra Regia Pragensi, duodeeima die mensis Augusti, Anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo septimo. Rudolphus. Petrus Episcopus Zágrábi ensis. Tiburtius Himelreich.