Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK, I. t 1587. Augusztus 10. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Rudolplius Secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Boliemiae etc. Rex etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. Quamvis a longo jam tempore et nunc praesertim, nihil nobis gratius, aut optatius quiquam contingere potuisset, quam, sublatis jam per Dei gratiam peste et anuonae caristia, aliisque incommodis, quae per hoc fere trieunium in Regno nostro Hungáriáé viguerunt, nosque, praeter voluntatem nostram, diutius hic remorata sunt, prout maximé cupiebamus, expectationi et desiderio fidelium subditorum nostrorum Hungarorum satisfacere, atque in medium eorum personaliter venire, et nostra praesentia ipsos exhilarare, atque coram, tam de publicis, quam privatis ipsorum negotiis, cum eis tractare potuissemus. Attamen, diversis et gravibus totius Reipublicae Cliristianae negotiis ita exigentibus, quia ad generalem Sacri Romani Imperii Diaetam, quam praesertim propter ulteriorem permansionem et salutem, commodioremque defensionem Regni hujus nostri Hungáriáé instituimus, et cujus publicationi nunc incumbimus, postpositis omnibus aliis negotiis, nos primo quoque tempore proficisci oportet; communis vero patriae Vestrae necessitas et perturbatiis rerum status efflagitat, ut sine longiore aliqua dilatione, non solum Judicia Regni a tanto tempore, non sine praejudicio dignitatis et auctoritatis nostrae Regiae ac fidelium subditorum nostrorum damno et detrimento maximo, intermissa, in pristinum statum dirigantur, et