Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1583. ÁTRILBAN. 153 Ungaris ac aliis Ungaris, quibus videbitur. iu illis partibus existeutibus. Deveniendo vero ad alterum suae Majestatis Caesareae scriptum, iu quo propositiones contiuentur, quarum primo ordine a sua Majestate necessarium subsidium postulatur, non est Statibus ignotum, quantum hoc subsidium suae Majestati, ad ipsorum salutem et permansionem, necessarium sit. Ideo ipsi quidem Status et Ordines Regni, studii et obsequii sui non immemores, in liac etiam ipsorum vastitate et desolatione oinnia ea praestituri sunt, seque praestituros pollicentur, quaeque ab eis praestari et in medium conferre possint; dummodo Majestas sua Caesarea, ultra eam sublevationem gravaminum, quam jam fecisse declaravit, et se primoquoque tempore facturam offert, ea etiam onmia praestare et ad effectum clementer perducere dignetur, quae ab ipsis humillime et verissime suppetita sunt. Quod Mtem suam Caesaream, sicuti felix auspicata est, etiam ad optatum exitum perducturam, Status et Ordiues sperant et confidunt; vel eo potissimum nomine, quod, ut supra dictum est, haec, quae petuntur, omnia non nova, nec inusitata sunt; sed vetera, et libertati publicae non minus ac suae Majestatis dignitati et communi saluti consentanea. His adeptis, et restituta pristina Regni facie et forma, tum demum non tantum subsidium contribuent, sed fortunas omnes et facultates, vitám denique ipsam suae Majestati Caesareae devovebunt. De gratuitis laboribus, de pascuatione, de continui militis intertentione, denique commissione rectificationis metarnm hungaricarum, cum caeteris Regnis et Provinciis, se ad superiorum annorum constitutiones referunt. (Egykorú irata bécsi udvari kamara levéltárában.) VI. 1583. Ápril 15. Királyi válaszirat az országgyűlés első föliratára. Cum Sacra Caesarea, ac Hungáriáé et Boemiae Regia Majestas, Dominus noster clementissimus, pro paterna ea, quam ele inelyti huius Regni salute gerit, cura et solicitudine, post-