Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

154 POZSZOXYI ORSZÁGGYŰLÉS. liabitis quibuscunque aliis incommoditibus, buc in medium fidelium suorum Regnicolarum se contulerit, ac praeter ea, quod ad eius defensionem et securitatem maximé necessaria sunt, haud quicquam aliud proposuerit; cum nec istud praeter­miserit, quin ad nonnulla ipsorum Statuum grayamina, novis­sima Dieta in medium allata, integerrimam suam yoluntatem speciali scripto aperiret, Majestati suae omnino persvasúm fűit Status et Ordines in suo vicissim, tam erga Caesaream Re­giamque eius Majestatem observantiae, quam patriae necessi­tates iuvandi sublevandique studio Majestatis suae piae volun­tati et desiderio responsuros esse, neque enim ut aliter facerent a Majestate sua ullam causam datam, vel bactenus quicquam tale admissuin introductumve esse meminit, quod a divorum praedecessorum suorum, gloriosissimorum Hungáriáé Regum, exemplo alienum videri merito debeat. Quancloquidem ex scripto Majestati suae pridie a Stati­bus exbibito, intelligit, Status eo spectare, ut postpositis Ma­jestatis suae postulatis, tempore ad Regni defensionem neces­sariis, diverso plane ab eo, qui ante bac observari solitus, et quidem ab ipsorum maioribus acceptus fűit, ordine et modo, de Regnicolarum querelis et gravaminibus primo loco agendum arbitrentur, Majestati suae (cuius etiam animum rerum me­moria subit, quae Majestatis suae fratri charissimo Serenissiino Arcbiduci Ernesto hic evenerant) non abs re institutum hoc, uti inexpectatum, ita baud parum grave molestumque accidit. Etenim Majestas eius recte sibi conscia est, nullum a se hoc loci privatum quaeri commodum, sed id solum agi, ut publicae Regni incolumitati, pro communi ipsorum Statuum ac caete­torum fidelium subditorum, nec non conjugum et liberorum suorum, bono et permansione consultum esse queat. Atque eum in finem se non minori alacritate, quam divos Majestatis suae praedecessores, omne id quod ex aliis suis Regnis et Provin­ciis, ipsoque sacro Romano Imperio colligi potuit, buc im­pendisse; ita quidem, ut continuis illis subsidiis et auxiliis eorundem facultates vehementer exhaustae attritaeque sint, quominus Majestas sua id fore existimarit, ut horum omnium tum etiam Caesareae Regiaeque authoritatis et dignitatis suae

Next

/
Oldalképek
Tartalom