Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

1583. áprilbán. 145 deinde a dicatore per opportuna quaeque remedia, quicquid lmjusmodi restantiarum ubicunque, vel in quorumcunque bonis compertum fuerit, non tarnen in opera, sed pecunia, juxta limi­tatam taxam, supremi quoque, si necesse sit, capitanei opera, exigi; rationes autem de pecunia sic exacta eodem quo supra dictum est, modo vel camerae bungaricae, vel quibus per M tam suam demandabitur, reddi debeant. Quae quidem rationes in diéta proxime secutura, coram íidelibus statibus, si ita iisdem visum fuerit, pro plena informatione, quomodo totum id ne­gotium sit administratum, et quid porro in eo statuendum pu­tent, proferantur. Ac quo demum ea omnia, quae circa articulum istum operarum decreta fuerint, tanto firmius observentur, Mtas 81 1a tarn in eos, qui labores debitos segnius praestant, quam exa­ctores negligentes, maxime vero in hos, qui in ejusmodi pe­cunia, pro laboribus exacta, vel ipsis laboribus administrandis suo minus fideliter functi sint officio, poenam decreto publico sanciendum censet. Articuli de pascuationibus et oontinui intertentione, suo loco maneant. Non ignorant lideles status et ordines, quantum in Ca­nisiensi fortificatione positum sit momenti, tum nec istud eis obscurum est, quantum ad ejusdem perfectionem etiamnum desit. Cujus rei cum haud postremam causam esse constet, quod deputatae istuc operae hujusmodi fortificationi perficien­dae minime sufficiant, compertum autem sit duorum castello­rum Weitschewar et Keresthur aedificationem confiniis istis Canisiensibus ad crebras, quibus antea infestabantur, hostium incursiones cohibendas, magno usui fuisse ; atqui memorata castella eo jam redacta sint, ut illa praesertim Keresthur rui­nam minari videatur, sepibus, quibus circumdatum fuit, magna ex parte collapsis, iis vero, quae reliquae sunt fulcimentorum, quibus nituntur, medio aegre se sustiuentibus ; fit inde, ut mi­lites ibidem existentes, ob praesens, cui exposili sunt, pericu­lum sibi, nisi -aliter ipsorum securitati provideatur, isthic diu­tius haud subsistendum existiment, sed necessitate adacti de loco deferendo cogitent. Quod cum M ta s sua praecaveri cupiat, Magyar Országgyűlési Emlékek. VII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom