Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

146 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. omittere nequit, quin status et ordines benigne hortetur, ut eas rationes ineant, quibus castella ista conservari queant. Id vero hoc pacto commodissime futurum esse arbitratur, si ex comitatibus proxime adjacentibus, Zaladiensi nimirum et Ca­striferrei, ad quorum maximé tutelam et permansionem eorun­dem castellorum conservatio pertinet, praeter ordinarios alios etiam labores gratuitos eo numero huc conferant, qui ad illo­rum munitiones reparandas sufficiant. Neque videt Mtas sua? quaenam alia ad hanc rem idonea media suppetant. Quamvis enim Sermus Archidux Carolus etc. castellorum illorum aedi­ficationem antehac maximé juverit atque promoverit, tum etiam eorum intertentionis praecipuam curam gesserit, uihilominus tarnen Ser ti s suae ac ditionum suarum facultates ita exhaustas, attritasque esse, Serbas gu a aliquoties ostendit, ut sola huic oneri diutius ferendo sufficere nequat. Ostensum insuper est in prioris dietae propositione ad regni securitatem istud quoque pertinere, ut certus modus ac ordo instituatur, quae confiniis de commeatu et victualiis aliquanto uberius quam hactenus prospe­ctum esse possit. Licet vero status et ordines in suo responso, quae sit ea in parte difficultas declararint, uihilominus tamen Mtas g Ua iterum postulat, ut habita eorum ratione, quae iu M^s suae replica ipsis in mentem vocata fuerunt, de hujusmodi modo et ordiue instituendo conferre atque statuere velint. De solutione autem M ta s sua, quod tunc pollicita est, se curaturam iterum benigne offert. Ad metarum revisionem inter HuDgariam et Austriam, Poloniam et Moraviam nominati quidem fuerunt superiori dieta commissarii, per quem autem steterit, quo minus hujus­modi revisio, praesertim inter Hungáriám et Austriam et Mo­raviam, in effectum hactenus deducta fuerit, íideles status non ignorant. Cum vero ob diversa scandala, quae ex hujusmodi limitum controversiis oriri hactenus compertum est, pluri­mum intersit revisionem istam ulterius haud differri, idcirco Mtas g Ua status et ordines benigne hortatur, ut tum ad has, tum alias etiam metarum sive limitum controversias denuo vel eos, qui prius nominati fuerunt, vel alios, ac tales deputent commissarios, qui una cum bis, qui ex altera parte ad id de­putati fuerint, revisionem illám primo quoque tempore, et ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom