Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

15 7-1. MÁRCZIUSBAN. 47 Maiestas sua Caesarea vias publicas neiiiini esse proliibitas. Verum quia secus eiusmodi vias saepenumero sata seu senii­naturae in agris fiunt, et boues numerosi, quando abiguntur, capto latissimo spatio, illas proterunt et conculeant; ideo ad euitanda talia damna viae fossa et sepibus circumvallatae cus­todiuntur. Quia igitur graue nimis et onerosum foret, pro huiusmodi casu notam infidelitatis subire, qua videlicet tur­batores prouentuum Regiorum condemnari solent : ideo Status et Ordines Regni humiliter supplicant, ne tali onere grauentur. Praeterea Maiestas sua Caesarea et Regia benigne postulat, ut cum quotannis tarn in Conuentibus, quam alias diversae querelae fiant, contra equites Hungaros, qui ad pascua seu gramina aestatis tempore equos suos deducunt, certi arbitri seu Comissarii ex parte Comitatuum instituan­tur, qui certum modum et aestimationem commeatus praefini­ant, quantum scilicet militi a colono pro commeatu subminis­trato solvendum sit. Status et Ordines Regni cum videant miseram plebem multis variisque modis aftlictam id praestare nequaquam posse, sed id quod colonus militi dare potest, prae­senti pecunia persolvatur ; ideo humiliter judicant, limitatio­nem illám victualium fieri non posse. De pascuis vero quam­diu illa militibus libera sint, extant constitutiones in annis MDLXIII. et MDLXIX. decretae, quas jubeat Maiestas sua Caesarea et Regia obseruari. De Regnicolis inuicem pugnantibus, ac huiusmodi tu­multibus compescendis, habentur in Regno Maiestatis suae Caesareae leges tum veteres, tum etiam postremis publicis constitutionibus constitutae; in quibus non parua poena est sancita. Supplicant Status et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae humiliter, ut eas obseruari mandet, neque aliquid inusitati ea in parte induci patiatur. Atque liaec sunt, quae fideles Maiestatis suae Caesareae Regnicolae ad propositiones Maiestatis suae humiliter res­pondere voluerunt; supplicantes, ut Maiestas sua Caesarea omnia aequi bonique consulere et clementer approbare di­gnetur. Quae vero sequuntur, cum et illa ad publicum ipsorum commodum et tranquillitatem pertinent, humiliter subnecten-

Next

/
Oldalképek
Tartalom