Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
48 A POZSONYI OKSZÁGGYÜLÉS da duxerunt. Ad quae similiter dementem Maiestatis suae Caesareae et Regiae resolutionem omnibus votis expectant. Primum itaque de arendatione Decimarum, ea quae tempore foelicis corouationis Serenissimi Regis Rudolphi sancitae, sed postea ob temporis breuitatem in commodiorem deeernendi occasionem rejecta fuerunt, nunc repetunt et statuunt, ut si Decimas quaspiam Praelati arendare voluerint, eas Maiestas sua Caesarea in locis ad sua confinia prorsus et penitus propinquis arendaro possit. In locis tamen a confiniis remotioribus, nemo Capitaneorum, Camerariorum aut Officialium, proprii lucri et commodi causa, Decimas contra dominos terrestres arendare ausit. Decimae autem omnes, quae hactenus in specie sunt collectae, etiam in posterum eo modo colligantur, idque fiat juxta modum et ordinem in articulis anni MDXLYIII. conscriptum. Et si qui Capitaneorum, Camerariorum, aut aliorum secus facerent, officio priuentur, Maiestas etiam sua Caesarea articulos anni MDLXIX. super Decimis editos, et hactenus per Capitaneos non obseruatos, ubique mandet obseruari. Mobiles vero, qui per Turcas sedibus pulsi, in Confiniis habitant, Decimas propriorum bonorum valeant arendare. Deinde neque Nobiles de terris ad Curias eorum nobilitares pertinentibus aut extirpatitiis, neque Ecclesiasticae personae de suis vineis decimas dare teneantur. Et quia in negocio Decimarum grauissimae fiunt et iuiquissimae exactiones, ita ut pro singulo frugum manipulo singuli duo nummi exigantur et vinum pennae, uti appellant, supra Decimam extorqueatur; ideo statuunt Regnicolae contra iniquos huiusmodi exactores, quod Capitaneus ipse, qui Decimatores emittere sólet aut officiales alii quicunque, si insolenter et contra publicas constitutiones in exactione Decimae processerint, euocentur in praesentiam Dominorum juclicum ordinariorum, et causa ibidem extra omnem seriem adjudicetur, et ipse Capitaneus seu officiales alii quilibet pro violentia in ducentis florenis, ac pro refusione damni in poena dupli conuincantur, et exequutio fiat per testimonium Capituli aut Conuentus, ac hominem Regium, contradictione, inhibitione et repulsione non obstantibus. Indebiti tamen accusatores in