Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
46 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS na per defectuin seminis impetrata adjudicari, nisi quod quaelibet causae, juxta seriem antiquitatis suae levari solent, ne videlicet noua et recentior causa vetustam et ante unius hominis aetatem inchoatam praecedat, quae quidem series cum antiquitus instituta, tum vero anno MDLXIII. publice confirmata fuit. Monetam polonicam, ut prorsus vilem, et nou solum Reguicolis sed etiam, fisco damnosam publico Maiestatis suae Caesareae et Regiae edicto, a nemine recipiendam, sed prorsus abolendam esse judicant, sub poena confiscationis pecuniae ; quod sic iiet, si etiam in Camera Cremniciensi et aliis Maiestas sua Caesarea prohibebit, ne aurei et taleri, aut moneta alba pro grossis polonicis permutentur. Praefigunt autem festum saneti Michaelis, ut interea quidem reeipiatur, sed sub hoc spatio temporis istud interdictum per Yicecomites ubique publicetur, et deinde eo elapso, ubicunque talis moneta in Regno reperietur, statim in duabus partibus iisco applicetur, et tertia pars accusatori cedat. Supplicant liic Regnicolae humiliter Maiestati suae Caesareae, ut violentias diversas Polonorum, quas partim Domino Francisco Tliurzo prope arcem Arvva, partim vero Comitatibus Scepusiensi et de Saros intuleruntj et inferre quotidie non cessant, compescere dignetur; quas quidem violentias ex supplicatione dictorum Domini Thurzo et Comitatuum Maiestas sua Caesarea benigne intelligere dignetur. Admonitionem Maiestatis Caesareae et Regiae de nonis frugum et vini, a colonis per dominos terrestres non auferendis, nisi eo pretio, quo aliis vendi possent, prout plane paternam et christiano principe dignam, Status et Ordines amplectuntur, et unanimi voto statuunt, ea in re consituciones publicas anni MDL. sancitas, et nunc per Maiestatem suam Caesaream citatas, etiam deineeps firmiter obseruandas esse. Quod ut per Maiestatis quoque suae Caesareae officiales et Camerarios obseruetur, Maiestas sua Caesarea dignetur passim ubique serio mandare. Quod attinet ad querelas negociatorum, qui bobus quaestum faciunt, quiue per quosdam dominos terrestres vias publicas co'nstringi et coangustari queruntur; scire diguetur