Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
T 5 7 4. MÁltCZIUSBAN. 45 judiciis interesse 11011 possent. Dominus Locumtenens, babito consilio cum caeteris Dominis judicibus ordinariis, eorum loco alios substituere possit. Decernunt etiam Regnicolae, quod Dominus Locumtenens, cum sit primarius judex, et in absentia Maiestatis suae Caesareae et Regiae, omnium judicum Regni judicia per viam appellationis in sui praesentiam deducta approbare, vel emendare consueuerit, deinceps omnes causas, etiam ratione quorumlibet bonorum et iurium possessionariorum, instar aliorum judicum ordinariorum (demptis causis in Regem et Regnicolas motis, quae judicio Palatinali subiectae sunt, item causis defectus seminis, quas dominus Judex Curiae Regiae etiam in termino octauarum Locumtenentiae ex decreto Regni adjudicare debet) tempore generalium judiciorum, quorumlibet terminorurn in sede judiciaria Maiestatis suae adiudicare possit; et quod decretum illud, in quo causae, quae per Dominum Locumtenentem, utpote quinque casuum et actuum potenciariorum, dotis, rerum parapbernalium, et id genus aliae denotatae sunt, non de terminis generalium judiciorum, sed solum de termino Locumtenentiae, sive breuium, ut vocant, judiciorum, in quo ne alii quidem Domini judices bona possessionaria, praeter defectum seminis, dijudicare solent, intelligi debeat. Decreta serenissimorum Ludouici primi, et Matliiae Regum, de fodinis minerariis renovari et in usum revocari posse, Status et Ordines Regni minimé censent, utpote quae postremis Wladislai Regis decretis abrogata et antiquata fuerunt; verum Maiestati suae Caesareae ficleles Regnicolae bumiliter supplicant, dignetur illud Wladislai Regis decretum nunc quoque ratum babere, nimirum ut si quae in bonis Dominorum et Nobilium fodinae minerariae reperientur, de iis saltem debitae urburae fisco persoluantur. Quod vero Sacratissima Maiestas Caesarea processum illum, qui in causis bonorum per defectum seminis ad íiscum deuolutorum, a Serenissimis Regibus Matbia et "Wladislao institutum, et decreto tripartito insertum, nunc quoque in usum reuocari postulat : scire clementer dignetur Maiestas sua Caesarea, lioc etiam tempore nullám processibus illis tunc institutis injuriam fieri, sed omnino ita bo-