Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

44 A POZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS ca et tempóra constituunt, quae in superioris anni Diéta fu­erunt statuta; nimirum ut partibus superioribus pro octauo die festi Sancti Georgii Martyris in Eperyes, Comitatibus vero ultra citraque Danubium positis pro octauo die festi beati Lucae Euangelistae, hic Posonii judicia celebrentur. In causis autem vetustis, et quae ante cladem Moliacbiensem motae, sed in sede judiciaria per aliquot annos non sunt versatae priusquam resuscitentur, praecedat aliqua insinuatio. In causis' tarnen, quae iam sunt in processu, non requiratur talis insi­nuatio, sed tantum de futuris intelligatur. Praeterea princi­pium et series causae non ab insinuatoriarum litterarum data, sed a motione litis computetur. Hoc specialiter expresso, quod assessores, tarn in sede judiciaria, quam in reuisione appella­tionum, in praesentiam Domini Locumtenentis deductarum aut deducendarum, esse debeant viri jurisperiti et linguae la­tináé non ignari. In Sclauonia similiter bis in anno in Ciuitate Montisgrecensis celebrentur, semel in festő Epiphaniae Do­mini, et secundario in festő beati Jacobi Apostoli; et singuli iudiciorum termini, tarn in Hungaria quam Sclauonia, durent diebus quadraginta, exceptis festis. In sede autem judiciaria Maiestatis suae Caesareae in Eperyes, pro Praelatis intersint Domini Episcopus Chanadien­sis, vei Franciscus Pancotanus Yicarius Agriensis alternatim ; pro Baronibus vero Domini Michael vei Nicolaus de War da, vei Emericus Forgach. Ad reuidendas vero appelationes par­tium superiorum penes Dominum Locumtenentem adsint do­mini Judex Curiae, Locumtenens palatinalis, Michael de Rewa, Episcopus Waradiensis et Tininiensis. In judiciis vero partium Ultradanubianarum, et Comitatuum eo spectantium. in tabula seu sede judiciaria Maiestatis suae adsint, pro Prae­latis quidem Dominus Nicolaus Telegdinus, Praepositus Stri­goniensis, vei Dominus Stephanus Matessy, Praepositus Jau­riensis; pro Baronibus vero Paulus Czobor, vei Emericus Merey alternatim. In appelationum vero, ex Posoniensis ju­diciis emergencium reuisione intersint Domini Weszprimien­sis et Tininiensis Episcopi, ac Locumtenens Palatinalis, La­dislaus Banffi, Michael de Hewa, Joannes Balassy. Quod si qui ex praenommatis Dominis aliqua legitima causa impediti,

Next

/
Oldalképek
Tartalom