Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
4Ö A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS in aliqua parte conflagrasse clicitur ; itaque dignetur Maiestas sua Caesarea ei loco tam commcatu quam militibus ita prouidere, ne quid detrimenti ditio Maiestatis suae Caesareae capiat, et locus ille ad tutandas eas partes munitus, conuersa fortuna, quod absit, pernitiem et cladem adferat. Et cum Castellum illud bonis et juribus possessionaribus careat, et hactenus ex solis Nobilium vicinorum bonis sustentatum est, quae ulterius ei intertenendo sufficere non poterunt, Maiestas sua Caesarea dignetur modum aliquem inuenire, et aliqua bona ad idem Castellum deputare, ex quibus milites sustententur. Est etiam in itinere, quo itur ad Agriam, Castellum quoddam Stepliani Thibolth, Darocz vocatum, quod si in manus hostium incideret, iter illud Agriense per hostes iutercluderetur. Dignetur itaque Maiestas Caesarea illud praesidio aliquo muniendo prouidere. Sclauonica etiam Confinia, ut sunt Zenthgieorgywara, Caproncza, Varasdinum et Crisium et in Croatia Hraztowicza et Zizek, valde debilia et munitionis indiga esse feruntur: Quibus similiter fortificandis dignetur Maiestas sua Caesarea benigne prospicere, quandoquidem ex illis non Sclauoniae modo omnis, sed et Stiriae et Carintliiae provinciarum quies et defensio pendet. Caeterum Comitatus Yltradanubiani, Castriferrei et reliquiae Zaladienses colonos suos ad reparandum oppidum Canisiense libentissime et promptissime expedituri sunt, juxta Maiestatis Caesareae et Serenissimi Regis Hungáriáé mandatum; supplicant tarnen de praesidio aliquo et defensione prouideri, a quo pauperes coloni, qui robora, pálos, virgulta ad reparandum vallum conuehent, ab hostibus diripi nequeant, sed absque metu aliquo operas suas perficere possint. Si enim contigerit aliquos ex laboratoribus per hostes abripi aut trucidari, ita statim dilabeutur, ut reduci ad continuandas operas omnino non possint. Conuectio commeatus in usum militum, vectura bom* bardarum et aliarum rerum bellicarum, similiter numerus curruum ad id mittendorum, maneant in eo statu, qui superioribus Dietis, et nouissime quoque celebrato Conuentu statutus et ordinatus fűit. Equites etiam continui per omnes Status et Ordines