Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

15?4. MÁRCIUSBAN. 41 Ííegni seruentur, juxta superiorum Conuentuum, praesertim vero anni MDLXIX. decreta, ea conditione, ut Domini Prae­lati et Barones ab hujusmodi onere exempti minimé intelli­gantur, qui hactenus, praesertim in Comitatibus Ultradanubi­anis, parum aut nihil huiusmodi continui equitatus tenuerunt. Alioqui Nobilitas protestatur, se quoque hanc seruandorum equitum continuorum ordinem remissuros, nisi idem ex parte Dominorum Praelatorum et Baronum fiat. Supplicant et Co­mitatus Scepusiensis, Castriferrei et Zaladiensis, ut pro equi­tibus pedites alere possint, utpote ad arcendos peditum martalociorum excursus et latrocinia, ac sylvarum latebras inuestigandas equitibus commodiores ; Soproniensis vero teneat huismodi milites continuos in Bodonhel, sicuti antea. Quod ad insurectionem generalem et particularem, eiusque ordinem attinet: referunt se humiliter Status et Or­dines Regni ad constituciones, anno MDLIII. item Posoni­enses anno MDLYI. superiude sancitas; et Maiestati suae Caesareae supplicant, dignetur eas nunc quoque ratas habere. Similiter de quinti cujuslibet coloni insurrectione sup­plicant pristinas Regni constituciones etiam nunc seruari, quae videlicet Tirnaviae anno MDXLY. et deinde Posonii MDLV. decretae fuerunt. Ubi vero Maiestas Caesarea Dominos Barones et Nobiles ac Comitatus, ingruente aliquo hostili metu, ad ferendas sup­petias requisitos, aut tarde venire, aut prorsus rem detrectare, aut si venerint, periculi fine minimé expectato recedere commemorat, ac proinde fideles suos clementer hortatur, ut deliberent, quo ordine et modo in posterum promtius et ce­lerius ferendis auxiliis inuigilent: Status et Ordines Regni Maiestatem suam Caesaream humiliter et fideliter informant, se hactenus non secus ac stipendiarios milites, summa cum alacritate et promptitudine, quocunque necessitas postulauit, cum iis copiis, quas cogere potuerunt, semper adfuisse, imo maiora etiam, quam aut constitutiones publicae requirunt, aut vires ipsorum ferunt, auxilia contulisse. Quod et deinceps facturi sunt. Modum tamen aut ordinem alium instituere ne­queunt, quam qui in supranominatorum Conuentuum consti­tutionibus decretus fűit, et liactenus obseruatus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom