Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁRCZIUSIíAN. 39 que laboribus quotidie distrahitur, et non solum decretos labores, sed ingruente necessitate nonnunquam duplum operari compellatur. Qui vero arces proprias Turcis propinquas habent, earum colonis ad muniendas illas utantur. Signan­ter Dominus Gaspar Magochi arcem suam Tliorna, quae Turcis finitima est, cum ejus pertinentiis, ac cum uno pago Capituli Scepusieusis Somogy vocato, munire possit. Hlud etiam Regnicolae liumiliter adiiciunt, ut liceat iis qui pro operis huiusmodi gratuitis pecuniam soluere voluerint. de singulis portis singulos decem numos Hungaricos ad sin­gulum diem soluere et eam pecuniam ad manus eorum, quos Maiestas sua deputauerit, assignare ; quandoquidem huiusmodi pecuuia tot operae ex Bohemia aut Morauia con­duci posse videntur, quae vei minori numero longe citius et commodius munitlonem perficere queunt, quam misera ipsa plebs, quae hactenus quibusdam in locis absque magno fructu tempus praefinitum compleuit. Dignetur tamen Maiestas sua Caesarea benigne cu­rare, ne talis pecunia in alios usus, sicuti hactenus, sed di­recte ad fortificationem coníiniorum insumatur. Quo in loco Regnicolae Maiestati suae Caesareae liumiliter supplicant, ut oppidum Agriense, cuius vallum ruinam minari videtur. muni­atur; nam Nobilitas, quae metu Turcarum isthic habitat, ad restaurandum illud non sufficit. Et cum Comitatus Heves, Pesth, Zolnok, et Solth at muniendam arcem Agriensem deputati fuerunt, nunc Status et Ordines Regni decernunt, ut illorum quatuor Comitatuum operae, hoc tantum anno, ad mu­nitionem oppidi eiusdem Agriensis convertantur et transfe­rantur, elapso vero anno, rursus arcis fortificationi adhiberi debeant. Similiter oppidum Zenderewiense et arcem Zaard, quae si (quod Deus auertat) in manus hostium inciderent, Cas­souia et partes illae superiores vim et impetum hostilem mini­mé sustinerent. Et quia in arce Zaard nonnisi milites Germani sunt, ad auertendas Turcicas excursiones minus idonei, digne­tur Majestas sua clementer prouidere, ut istuc addantur Hun­gari atque milites, qui commodius excursionibus et rapinis hostilibus obuiari possint. Castellum etiam Gallo, nuper in partibus superioribus extructum, nunc malo quodam casu

Next

/
Oldalképek
Tartalom