Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 409 priores contenti fuerunt, conditiones proponat, iisdemque per­tinacius inhaereat. Porro quod Status et Ordines dolent, omnes fere prae­fecturas locorum praecipuorum, a confiniis Dalmatiae et locis maritimis incipiendo usque Zakmar, paucis exceptis, exteris esse collatas, eamque rem magna vehementia exaggerantes in deteriorem partém accipiant; non potest sua Serenitas ap­probare, tametsi etenim multa confiniorum loca, et in bis praecipua exteris sint commissa, perpendendae tamen Statibus et Ordinibus etiam eius rei causae fuerunt, quae certe accura­tius rem examinantibus, aliae non sese Offerent, quam quod qui ad eas praefecturas obeúndas idonei et sufficientes essent, plerunque ultro oblatas, vel respuerint, vel conditiones adeo duras proposuerint, ut conclusioni locus esse non potuerit, cum interim aliqui, quibus iam praefecturae baud infimae col­latae fuerant, illis ultro renunciauerint. De fiele vero, integritate et constantia regnicolarum publica, tot annorum curriculis, summo saepe tum fortunarum, tum capitum discrimine, pacis bellique tempore, luculenter comprobata, et aliis per Status et Ordines commemoratis, nihil sane unquam sua Maiestas vel antecessores eins dubitandum sibi putauerunt. Quam paterne autem vicissim illos Maiestas caesarea semper hactenus et merito complexa sit, quam nihil pro salute et incolumitate illorum, quod quidem per Maiesta­tem suam praestari potuit, omiserit, in eo Maiestas sua neque proprium ipsorum iudicium uncquam esset refugitura. A qua­rum tamen rerum fusiore narratione, sua Serenitas vel ideo sibi abstinendum putat, quod ipsis Statibus et Ordinibus nota, illa plane non indigere videantur. Ipsi itaque Status et Ordi­nes aliter sibi persuadere nunquam sinant, suam Maiestatem neque hac in parte, si quas temporis successu praefecturas vacare contigerit, ipsorum iustis desideriis refragaturam, sed in bis et caeteris omnibus, paterno suo et benigno fauore et gratia caesarea ac regia, non minus, quam aliorum regnorum et prouinciarum subditos, complexuram esse; de ipsorum vi­cissim oblata et saepius exhibita fidelitate nullatenus dubitan­do. Neque ea suae caesareae ac regiae Maiestatis mens est, aut unquam fuit, quod contra morém aliarum gentium extra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom