Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
410 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS neos ipsis imperitare velit, et sciunt ipsi Status et Ordines, non ad imperitandum, sed ad defendendum illa praesidia esse comparata, quos limites ut transiliant suam Maiestatem nequaquam esse illis permissuram. Postremo Serenitas sua omnino sibi persuaserat, ipsos Status et Ordines, recepto responso suae Maiestatis ad grauamina proposita tot monitiones a sua Maiestate et Serenitate interpositas, babito condiguo respectu, ad regiam dignitatem, de publicis quoque articulis, in propositione regia comprebensis, de more responsum suum articulatim iuscriptis daturos fuisse; quod cum bactenus factum non sit, non potest id suae Serenitati uon graue videri. Denuo igitur ipsos Status et Ordines hortandos benigne putauit, ut cum iam omnino ipsi cognoscant, ampliore a sua Serenitate nunc quidem praestari non possse, praesenti eiusdem declarationi acquiescentes, responsum suum morigerum, ad articulos, in dicta propositione propositos, ulterius ne differant, sed babita consideratione cum defectus pecuniarii et aliarum rerum in confiniis existentes, praecipua causa et origo tantarum difficultatum et grauaminum existant, quod subtractis aut negligentius administratis ipsorum iustis subsidiis, fieri non posse, quin ut defectus, ita et grauamina augeantur. Et quod quicquid a sua Maiestate bac in parte a Statibus et Ordinibus petitur, icl totum non ad priuatum suae Maiestatis commodum, sed accedentibus sacri imperii et omuibus aliorum suae Maiestatis regnorum et prouinciarum auxiliis, ad ipsorum conseruationem pertineat; quo magis ipsis cauendum sua Serenitas putat, ne cum caeteris, qui boc tempore remotiores ab hoc periculo Turcico sunt, ipsos in propria sua salute procurancla cessare videant, ipsi quoque iam tot contributionibus alias defatigati, segniores et languidiores reddantur. Super comitatuum et priuatorum liominum supplicationibus, Serenitati suae exbibitis, eadem pro aequitate et iusticia, primo quoque tempore, benigne sese resoluet. Fidelibus regni statibus atque ordinibus beneuolentiam et benignitatem suam propenso studio deferendo. Kivttl : Responsum serenissimi archiducis aü Replicam Statuum et Ordinum Hungáriáé. (Egykorú másolat a bécsi állami levéltárban.)