Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

408 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS Petitionem de locumtenentiae officio in integrum résti­tuendo, sua Serenitas primo quoque tempore ad caesaream Maiestatem diriget, Statibus et Ordinibus bac in re interces­sionem suam etiam benigne deferens. Ad collationem episco­patus Agriensis quod spectat, cum Status et Ordines caesareae Maiestatis responso, ex causis in eadem expressis, acquiescant, non babét sua Serenitas quod amplius hic dicat. De praefectura illius arcis alicui Ungaro conferenda, quemadmodum sua Maiestas nunquam fideles suos Hungaros a praefecturis exclusit, quandocuuque idonei reperti fuerunt, qui eas vellent acceptare; ita putandum non est, suam Ma­iestatem in posterum etiam aliter facturam; interea tamen non praetermittet sua Serenitas caesaream Maiestatem de pe­titione ista Statuum edocere. Neque dubitat, quin sua Maie­stas in bac, quemadmodum in caeteris rebus omnibus, fidelium suorum regnicolarum semper bonam sit rationem habitura. Quae caesareae Maiestatis de conferendo archiepiscopatu Strigoniensi mens sit atque voluntas, Status et Ordines ex nouissima Maiestatis suae resolutione, obsequenter intellexe­runt. Cum autem sua Maiestas se hactenus in ea re grauibus de causis impeditam et adhuc impediri affirmet, polliceaturque primo quoque tempore se hac in re postulationis Statuum et Ordinum rationem habituram, non potest quidem sua Sereni­tas iam aliud statuere; quae tamen Status denuo, tum hac de re, tum de praefectura Friderici a Zerotin in memóriám suae Serenitati reducenda duxerunt, statim ad Maiestatem suam est perscriptura, et petitionem Statuum et Ordinum commendatione propria quoque prosequutura. De episcopatu Nitriensi Serenitas sua breui expectat resolutionem caesareae ac regiae Maiestatis. De intercessione quoque pro Stephano Mathetio prae­posito Jauriensi, de titulo episcopatus Tininiensis, cum duabus abbatiis Zalawar et Kapornak, eidem conferendis, a Statibus et Ordinibus interposita, Serenitas sua caesaream Maiestatem edocebit, eiusque superinde resolutionem expectabit. De supremo capitaneatu Transdanubiano idoneo cuipiam viro Hungaricae nationis conferendo, sua Serenitas iam tra­ctare instituit, deque confectione negotii bene sperat, si modo is, cum quo tractatio instituta est, non duriores, quam quibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom