Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁB- ÉS MÁRCZIUSBAN. 407 circumuentiones mercatorum fieri possit, Statuum et Ordinum benignam rationem babitura sit. Cui quidem Maiestatis suae declarationi domini et nobiles baud grauate acquieturos sua Se­renitas benigne sibi adhuc pollicetur. Quod si tamen omnino in ea parte sibi satisfactum non putarent, non refragatura est sua Serenitas, quin Status et Ordines ipsi de certis módis atque rationibus, quibus fraudes et circumuentiones mercatorum multifariam committi solitae efficaciter et effectualiter caue­antur, cogitent, et suae Serenitati proponant. Non diffidens suam Maiestatem in hoc, quemadmodum in caeteris rebus om­nibus, suorum fidelium aequam rationem babituram. De regnicolarum supplicibus libeliis ad consilium belli­cum vel cameram remitti solitis, non videt certe sua Sereni­tas, quomodo contra necessitatem ipsam, et priorum dietarum decreta, sine summa confusione, quicquam possit in eo immu­tari; cum neque in negotiis camerae et bellicis, vel in regno Boemiae vel Austria, aliter fieri soleat, cui se Status et Ordi­nes ipsi quoque accommodare par est. Gratum autem fűit suae Serenitati hoc loci intelligere, quod Status et Ordines de consiliariis, qui continue ad latus caesareae Maiestatis, et in absentia eiusdem suae Serenitatis, in aula praesentes sint, regnique negotia tractent, designan­dis, iuxta priora decreta, promptos sese o ff er an t, quibus ut de diurnis expensis pro eo tempore, quo suae Maiestati vel suae Serenitati assistent, prouideatur, per easdem benigne curabi­tur. Quod Status et Ordines ea, quae nuntius Bassae Buden­sis attulerat, cum ipsis non communicata dolent, id certe fa­cere sua Serenitas nequaquam neglexisset, si quidem rei gra­uitas, quae nulla fűit, id postulare visa fuisset. In posterum tamen curabit, ut etiam hac in parte illis satisfiat. Neque sane nunc quoque renuit, quominus tota ea tractatio, cum illis ad­huc communicetur. De superioribus libeliis, quae subinde ad Rueberum et alios, pro informatione, mittuntur, cum iuris ratio non patia­tur, quicquam in quenquam ipso non audito statui; Status et Ordines certe hac in parte minus iustam dolendi causam ha­bere videntur. Non enim eiusmodi informationibus protinus creditur, sed undecunque collatis indiciis, argumentis ac pro­bationibus, iudicium de rebus propositis postea fieri sólet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom