Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

A POZSONYT OttSZÁGGYfkéá anno sit festum Pente costes, proxime futurum, et alter festum sancti Michaelis. Sequenti vero anno nimirum Millesimo Quin­gentesimo Septuagesimo quinto, iisdem terminis quos Ma­iestas sua Caesarea vult, in festő videlicet beati Georgii et sancti Michaelis, ipsa contributio iuxta priorem connumerati­onem exigatur. Verum quia plurimis in locis per Turcas vil­láé vel exustae, vel colonis in seruitutem abductis, desolatae sunt, Majestas Caesarea benigne concedat, ut in sedibus Co­mitatuum consueta rectificatio fieri possit. De tributariis, molitoribus , libertinis, carbonariis, sectoribus nec non salariis Dicatorum, Vicecomitum item exemptionibus, lucro Camerae, juxta Maiestatis suae Caesareae voluntatem, obseruentur ea, quae in Conuentu anni MDLXYII. sunt constituta. Rutheni et Valachi, qui in villis, in medio reliquorum colonorum domos et alias liaereditates habent, ad integram Dicam persolvendam sint adstricti, ab iis vero Ruthenis et Yalacliis, qui domo carentes in alpibus et sylvis pecora alunt, media tantum Dicae pars exigatur, iuxta articulos anni MDLIX. superinde editos. A reddendis tamen Decimis viden­tur excmpti esse debere, postquam eas ipsi suae Religionis Episcopis et sacerdotibus dare consueuisse dicuntur. Si qui autem ex iis, vel etiam aliis colonis, furtum commiserint, tales capti et more solito conuicti per Comites vel Vice Comites aut dominos terrestres, quibus talis iurisdictio permissa est, puniri possint, juxta publica statuta, antea superinde Noui­zolii edita. Caeterum, ubi Maiestas sua Caesarea Status et Ordines Regni clementer requirit, ut loca finitima munire, et gratuitas operas duodecim dierum praestare debeant, idque ab eo die, quo proxime decreti labores cessarunt: Status et Ordines Regni unanimi voto decreuerunt, ut per duodecim dies, a Majestate sua Caesarea postulatos, singuli laboratores de sin­gulis portis ad confiniorum munitionem expediantur, juxta ar* ticulos anni MDLXYII. incipiendo a festő Pentecostes pro­xime futuro. Hic vero supplicant Maiestati Suae Caesareae Status et Ordines Regni liumiliter, ne miseram plebem ad operarum restantias cogi velit, postquam ea plurimis aliis undi*

Next

/
Oldalképek
Tartalom