Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

406 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS euidentibus necessitatibus et periciilis praesidii Canisiensis id ita exigentibus, dimidia saltem parte contenta fűit, altera di­midia apud ipsos Bamffios relicta; quae omnia ipsis Statibus et Ordinibus proponenda quoque fuerant. Verba quidem de­creti septuagesimi quarti anni strictiora sunt, quam vel publi­ca necessitas, vel priora et posteriora decreta ea de re facta innuant; non tamen credendum est, aliam Statuum et Ordi­num etiam tum fuisse mentem, quam ut arcibus finitimis de commeatu optime posset esse prospectum. Neque sane una et eadem potest esse priuatorum et publicorum commodorum, sed borúm potius praecipua semper debet esse ratio, qua labe­factata et priuata quoque commocla omnino interire sit neces­se; quod cum Status et Ordines ipsi tantopere de defectibus circa rem annonariam in arcibus existentem et iure quidem optimo conquerantur, indeque magnum sibi periculum time­ant, confidit sua Serenitas non tantam futuram priuati com­modi apud ipsos considerationem, ut non publicam securita­tem eidem longe ante ponant; praesertim si cogitauerint, quanto maior defectus et periculum bisce non leuibus subsi­diis ablatis sit subsequuturum. Caeterum iustum putat sua Serenitas et árendás deci­marum suis terminis locatoribus solui, et miseros colonos per milites a vectura decimarum cum iumentis ad usus priuatos nequaquam adigi. De quo utroque sua Serenitas, suae Ma­iestatis nomine, omnem, quae praestari possit, prouisionem est factura. Quoad victualia Sopronio, pro usu domestico eorum, qui ad latus suae Maiestatis vel suae Serenitatis resident, Viennam deportari solita, caesarea Maiestas in praeterita dié­ta clementer obtulit, quod requisita, literas passus, iisdem non sit denegatura, qua suae Maiestatis benigna oblatione sua Serenitas Status et Ordines adbuc acquieturos non dubitat. De rebus minutioribus, de villa in villám venum portari solitis, Serenitas sua, si quid bac in parte contra consuetudi­nem antiquam, noui autem inusitati introductum sit, illud abrogari iubebit. De libera vero rerum ex allodiatura dominorum et no­bilium prouenientium eductione caesarea Maiestas nouissime benigne obtulit, quod bac in parte, quantum per fraudes et

Next

/
Oldalképek
Tartalom