Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 405 legibus non refragantibus fieri posset, legitimisque módis pro Maiestate sua recuperaret, et ad dictum castellum Zendreo ap­plicaret. Neque resciuit bactenus sua Serenitas, aliquid aliud a camera amplius tentatum fuiäse; quod si quid vel in bis vel in aliis esset, non est suae Maiestatis vel suae Serenitatis vo­luntas, rei iniustae patrocinari. Ad vicedirectorem et extraordinarium ipsius officium quod attinet, sua Serenitas confidit, iustam aliquam ea de re conquerendi Statibus et Ordinibus causam esse non posse; cum non ipse iudicare, sed ut caeteri iudicum deliberationem expectare soleat. Cum autem cuilibet ex priuatis propriae ne­cessitatis causa liberum sit, unum vel plures procuratores sibi constituere, inconueniens sane suae Serenitati videtur, lianc facultatem regi, cuius fere omnia ad publicas necessitates sunt destinata, adimere. Quod autem caesarea Maiestas bona defi­cientia nobilium non litibus prosequi, sed benemeritis conferre debeat, in eo sua Maiestas baud dubie, pro ea gratia ac fauore, quo benemeritos merito prosequitur, eorundem semper con­ti ignam rationem est habitura. De nouis inuentionibus circa exactionem decimarum emergentibus, de quibus Maiestas sua Status et Ordines be­nigne hortata est, omnem iniquitatem publico decreto tollendi, cum peculiaris articulus ea de re propositioni regiae sit inser­tus, eo ampliorem huius rei discussionem sua Serenitas reiicit. Capitaneis quidem suae Maiestatis non debet licere priuati commodi causa ius dominorum terrestrium, quod ex constitu­tionibus regni, in conducendis decimis, ipsis tributum est, de­terius reddere. Suae autem Maiestatis longe alia est ratio, cui id ex pluribus eiusdem regni constitutionibus, necessitate et defensione publica id ita exigente, id merito permissum est. Caeterum Bamffi minorem in ea re ideo conquerendi oc­casionem habere videntur, quod tametsi omnium fere Hunga­rorum consiliariorum iudicio eas decimas suam Maiestatem, bono iure, ad arcem Canisam conducere posse iudicatum esset? solis tamen precibus ipsorum et intercessione regnicolarum, sua Maiestas permota, per aliquot annos, ipsis earum integrum usum permisit, et vix tandem praeterito anno, cum iam illae, per excursiones hostium maiori ex parte imminutae essent,

Next

/
Oldalképek
Tartalom