Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
404 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS enniem non turbaretur; euictione contra alios quoque, pro iure fisci, in se suscepta; ita ut si quidem ipse Keuer ab aliis impetitus iure succumberet, sua Maiestas seu fiscus ad restitutionem tantum praedictae summae Keuerio esset obligata. Ipse tamen fiscus, finito quoque sexennio, nisi eadem summa restituta, iudicio experiri contra ipsum non possit, qua certe conuentione, neque Lorantfio neque Serienyo quicquam vei in minimo praeiudicatum, vei in suo iure ademptum esse apparet; cum etiam sine bac conuentione Keuerius sine iuridica cognitione non fuisset illis possessione liorum bonorum cessurus. Conuentio autem, quominus iure experiantur nequaquam, illis bactenus obstiterit, neque etiam num obsistat. De iure quidem successorio, quod praedicti Lorantfy et Serieny praetendunt, nihil suae Serenitati constat; recordatur tamen, quod cum iidem in proxima Diéta vehementer apud Status et Ordines institissent, quatenus controuersia de praedictis bonis inter ipsos et Keuerium, extraordinario iure, reuideretur, eos non solum id non obtinuisse, sed Keuerio potius certas literas adiudicatorias tum datas fuisse, per quas et subditis obedientia Keuerio praestanda iniungitur, et Lorantfio et Serienio ab omni iniusta molestatione ac turbatione, quae tamen interdicitur, et ipsos Lorantfy et Serieny ad ius ordinarium reiectos fuisse, quo tempore de praeiudicio per conuentionem fisci, partibus illata, nihil plane auditum, sed potius ipsas adiudicatorias inscriptionalibus suae Maiestatis inmixas, de iisdemque in praedictis adiudicatoriis expressam mentionem factam fuisse, prout et adiuncto exemplo literarum inscriptionalium et dictarum adiudicatoriarum ipsis Statibus et Ordinibus plenius constare poterit. Quibus ita se habentibus, non dubitat sua Serenitas, quin ipsorum Statuum et Ordinum quoque iudicio fiscus de omni illegitima actione hic merito sit excusatus. De bonis Figedianis camera Scepusiensis, anno abhinc septuagesimo septimo informauit, quod licet ad caesaream Maiestatem deuoluta essent, tamen ex manibus viduae, donec ad secunda vota transiret, eximi non possent. Non defuerunt quidem, qui tam collationem iuris regii a sua Maiestate peterent, sed quoniam Castrum Zendrő prouentibus plane denudatum esset, non potuit petitionibus ipsorum locus dari; sed camerae iniunctum fuit, ut bona illa, quamprimum id iure et