Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁT CZIUSBAN. 401 constituta sit, cum suae Maiestati in eo nihil quicquam clecedat. Non enim cuiquam ultra stipendii deseruiti rationem tribuitur, et quod datur, loco pecuniae numeratae succedit, quod utique non sine commodo suae Maiestatis fit, cum maior Semper pecuniarum, quam annonae defectus esse soleat. Ac­cedit et miseris militibus, extraneis praesertim, omni alia ope destitutis, et hoc commodi, quod annonae parte reuendita, ex ea pecunia tardante solutione, caeteris suis necessitatibus ali­quatenus consulant, quae certe commoditas imo necessitas, in tantis necessitatibus constitutis, miuime adimenda, nedűm in­uidenda videtur. Quod annona viliori pretio, quam in foro ematur, militibus distribuatur, illud rarissime et non nisi magna caritate ingruente contingere Status et Ordines sibi persuadeant, quo tempore militibus non solutis, et multis aliis módis aggrauatis, motuum vitandorum causa, aliquid etiam, cum suae Maiestatis damno permittendum inter dum fűit, quod tamen damnum tantum non putat sua Serenitas, ut magna consideratione sit dignum, cum liaec ratio hactenus ob­seruetur, ut ingruente vini penuria et caritate, non vinum sed vini loco certa pecunia militi ex annonae officio distribuatur. Non repugnat quidem sua Serenitas, interim per aliquos lucro inhiantes, multa tentari, quae magis quam par est, ad damnum suae Maiestatis, cum ipsorum priuato emolumento pertineant, quae omnia hactenus, accedente praesertim mini­strorum et officialium negligentia, caueri non omnino potuerunt, neque sane adhuc possint. In iis tamen corrigendis nullám sua Maiestas et Serenitas diligentiam et seueritatem est prae­termissura. Quae in hoc loco Status et Ordines de damno, quod suae Maiestati Agriae, in distributione tritici, contingit, in specie proponunt, benigna sua Serenitas accepit, ac ut tantus abusus tollatur, prouidebit. Ad vini quoque inaequale pretium quod attinet, si quod forte in partibus superioribus est, nam in hisce vicinioribus confiniis a quibus de vilitate vini quoti­dianae quaerelae ad suam Serenitatem deferuntur, vix tale quid locum habet, Serenitas sua non est eam rem sine con­uenienti remedio relictura. Meminit etiam sua Serenitas vectores commeatus, Cani­siam pergentes, comitiua debita destitutos, a Thurcis aliquando Magyar Országgyűlési Emlékek VI. 26

Next

/
Oldalképek
Tartalom