Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

402 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS fnisse interceptos. De quo quidem supremus loci illius capita­neus acriter reprebensus, eidemquo serio iniuuctum fuit, cura­ret, ne per suam negligentiam tale quid postea admitteretur ; vix autem est, ut tam vicinis hostibus et in nostram perniciem, tam intentis militibus praesertim suae Maiestatis, ut plerun­que fit, a suis stationibus absentibus omnia mala et incom­moda vitari possint; mandabit tamen sua Serenitas, ut pacti­ones, quae cum colonis, ultra arces Turcicas habitantibus, factae sunt, tollantur, et ipsi ad praestationem non pecuniae, sed commeatus adigantur, nisi forte sint, quibus ob distantiam ad Canisiam accedere a Tburcis non permittitur. De milite Germano ad regulám et normám Hungarorum redigendo, facile perspiciunt Status et Ordines, si penitius rem considerau érint, quam id sit factu impossibile. Decimas exigi, et quicquid inde residui est, sine soluti­one pretii miseris colonis auferri, per quoscunque id fiat, non potest non sua Serenitas iniquissimum iudicare, itaque et ca­meris, et capitaneis serio mandabit, ut, tanta iniquitate sub­lata, propter quam iram Dei baud dubie in omnes redundat, et miseris colonis de debitis praeteritis satisfaciant, et inposte­rum a talibus iniuriis penitus abstineant, quod certe non cameras et capitaneos tantum, sed omnes in uniuersum facere, non modo aequitati consentaneum est, sed et sine summo sce­lere, praesertim priuati lucri causa, praetermitti non potest. Quod bona, villae ac vineta ad arces suae Maiestatis pertinentia, magis quam caeterorum desolata, lacera et in maioribus longe miseriis sint posita, eius potissimam causam indagando, reperit sua Serenitas, quod camerae in sustentan­dis militibus oppressae, pecunia ad procurandam annonam de­ficiat, minor autem colonorum sit numerus, quam qui simul ad culturam agrorum et vinearum, et ad vecturam lignorum, commeatus et alia eius generis aduebenda, sufficiat. Unde colonis ipsis, ob tantas dificultates, in dies dilabentibus, numero eorum bac ratione in dies diminuto, maiores quoque desola­tiones in dies consequi necesse est. Cui rei per supradictos commissarios remedium aliquod adbiberi posse, sua Serenitas non diffidit, et ut fiat, pro sua parte sedulo laborabit. De abundantia arcis Tokaiensis et Agriensis, quae olim fuerit, quam allegant Status et Ordines, vera quidem esse

Next

/
Oldalképek
Tartalom