Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
400 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS tantum et rapinis victitantem. de eo ad Serenitatem suam anteliae nihil allatum est. Cum itaque iustam et hic Status et Ordines conquerendi causam habeant, sua Serenitas, reprehensione iusta adhibita, ipsi Ruebero serio mandabit, ut sine mora otiosos et vagabundos illos ex villis, quo condescenderunt, excedere, et ab omni depraedatione atque iniuria porro abstinere iubeat, et ut fiat efficiat. De yillarum distributione militibus facta, Serenitas sua intelligit, Kielmannum, de subditorum maiore indemnitate sollicitum, forte in tantis rei annonariae angustiis tale quippiam instituisse. Quia vero Status atque Ordines regni, facto hoc tam grauiter ofienduntur, et id constitutioni quoque in proxima Diéta, hac de re factae, aduersetur; non relictura est sua Serenitas hanc rem sine competenti remedio, sed ut ab ista distributione penitus cessetur, neque deinceps tale quid admittatur, clementer prouidebit. Fideles tamen Status et Ordines benigne liortando, ut quandoquidem nec milites ad sustentationem ipsorum necessariis rebus carere, nec solutio stipendiorum semper prompta sit, nec sane in tantis rerum difficultatibus propter manifestos defectus esse possit, de ineundis módis et rationibus ipsi quoque cogitent, quomodo militibus de rebus ad victum necessariis, subditis vero de pretio competenti suo tempore prouisum esse, atque res haec sine grauiori alterutrius partis incommodo ad commodam. aliquam et tolerabilem rationem reduci possit. Operám in victualibus, pro beneficio publico ad confinia suppeditandis et conuebendis, nauatam, sua Serenitas non potest non summopere commendare, eandemque in publicis necessitatibus subleuandis, in posterum quoqüe alacritatem a fidelibus suae Maiestatis expectabit. Quod autem Status et Ordines de pretio non numerato, nullaque spe postea etiam accipiendi adferunt, de eo Serenitas eius a camera Scepusiensi et curatoribus annonae informationem capiet, vel etiam per praedictos commissarios capi faciet, ac si quid etiamnum cuiquam iuste deberi compertum füerit, de eo eidem satisfieri iubebit. Caeterum parum in eo situm esse sua Serenitas arbitratur, quod militibus Germanis, paulo uberior annonae mensura