Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. YKBÍIUÁlt- KS MÁRCZIUSBAN. 39!) dam abductam venum etiam exponere non fuerint veriti, no­mina nunc edantur, cum non sit iusticiae consentaneum, tan­tam ipsorum insolentiam, petulantiam et malignitatem diutius iusta animaduersione carere. Quoad exauctorandos equites cataphractos et sclopetarios, illorumque in locum Hungaricae solummodo nationis liomi­nes subrogandos, optare quidem et vehementer cupere suam ]\Iaiestatem hoc Hungáriáé regnum in eo statu constitutum, ut praepotenti hosti propriis viribus resistere, externoque mi­litis subsidio carere posset. Cum autem constet, copias Hun­garicas eo angustiarum esse redactos, quod aperto bello ut­cunque virtute et experientia militari valeant, numero tamen hosti tam potenti pares esse non possint. Ideoque milite ex­terno, praesertim aperto bello ingruente, omnino opus sit, qui si ingenii morum et rationis pugnae hostis, regionum quoque non sit gnarus, id quod nouiter conducto omnino evenire ne­cesse est, facile pro sua prudentiaintelligunt Status et Ordines, quam id cum certo regni periculo esset futurum. Cui accedit et hoc non minus consideratione dignum, quod cum ad conser­uandas Hungáriáé reliquias ex imperio et caeteris Maiesta­tis caesareae regnis atque dominiis maior et praecipua subsi­diorum pars continuo conferatur, quam graue illis futurum esset, si quidem suarum ditionum liomines a confiniis exclude­rentur, et quantum ea res ad imminutionem eiusmodi subsi­diorum esset habitura momenti. Cum igitur non praesentia militis externi, sed insolentia tam externi quam domestici re­gnicolis grauis et damnosa sit, ut ea compescatur, enitendum est. In quo sane sua Maiestas et Serenitas, pro virili, neruos suos intendere non praetermittent. Quia autem de cataphrac­torum Germanorum, qui sub generali capitaneo suae Maie­statis Joanne Ruebero, in partibus superioribus, stipendia merent, insolentia, Status et Ordines tantopere conqueruntur, ut nisi remoueantur, maiora etiam mala timenda putent, sua Serenitas apud Maiestatem caesaream et regiam diligenter intercedet et instabit, ut iidem, si non statim omnes, saltem pro hac vice bona ex parte dimittantur. Quoad militem ex Polonia reuersum, sub protectione atque patrocinio Rueberi, sine seruitio et stipendio ex praeda

Next

/
Oldalképek
Tartalom