Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

402 A 1'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS íisi, (le caetero spem optimam coiicepturi, diligenti suae Maie­statis cura ac sollicitudine, quam certe, uti hactenus, inter­missura non est, iuncta fideli ipsorum Statuum et Ordinum opera, ad haec eorum tot mala et oppressiones tandem iustum subleuamen se consequuturos. Principio itaque, ubi Status et Ordines conqueruntur, quod tametsi superioribus annis, de damnis per milites mise­ris subditis atque colonis illatis, inquisitione liabita, reque com­perta, damna quidem ex stipendiis militum detracta sint, ni­hilominus tamen damnificatis nulla refusio facta bactenus fu­erit, sua Serenitas Statibus et Ordinibus persuasum esse cupit, non esse banc rem ad suam Serenitatem bactenus delatam, non posse quoque, neque velle suam Serenitatem eandem ullatenus probare, ueque putare, etiam ea ex re ulluin emolumentum aut lucrum ad suam Maiestatem peruenisse. Itaque quampri­mum suam Serenitatem informationem capturam, cui, et quo­rum causa ea detractio facta sit; curaturamque, ut iis, quibus debetur, realiter et cum effectu satisfactio impendatur, atque ita in posterum quoque obseruetur. Ad caeteras iniurias et oppressiones miseris et aíflictis subditis, sine modo, illatas, quod attinet, cum eae maiori ex parte, in partibus superioribus contigisse appareant, sua Se­renitas Statibus et Ordinibus notum esse vult, Maiestatem caesaream et regiam iamdudum certos commissarios Grerma­nos et Hungaros viros, borúm negotiorum gnaros destinasse qui et de defectibus istius prouinciae et de ratione remedium adhibendi, in re praesenti diligenter inter se consultent, et suae Maiestati proponant, quibus ipsis de bisce maleficiis mili­tum et damnis illatis ampliorem inquisitionem demandandam sua Serenitas putat, ipsosque Status et Ordines benigne bortatur, ut iisdem, suo quoque nomine, aliquos ex illorum medio adiungant, quo bac re plane perspecta, et a quibus, qua ratione et cui damna illata et iniuria facta sit, coguito, tum satisfactio damnificatis impendatur, tum vero in eos, qui quid grauius deliquerunt, pro demerito ipsorum, in exemplum et terrorem aliorum, insuper seuere animaduertatur. Interim tamen sua Serenitas benigne requirendos Status et Ordines putat, ut eorum, qui eo temeritatis prolapsi dicuntur, ut prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom