Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 397 blicis, quam priuatis promouendis, per suae Maiestatis ac au­gustissimorum praedecessorum suorum ardentibus votis flös­set ; non iam ipsi Status et Ordines de non babita fide ipsorum querelis sibi conquerendum, vei forte de paterno affectu sua­rum Maiestatum dubitandum, sed de glorioso effectu obtenta­que iamdudum percupita liberatione sibi laetandum, ac tantum non triumpbandum putarent. Non potuit itaque facere sua Serenitas, quin Status et Ordines benigne hortarentur, ut deposita et abiecta bac cogi­tatione, de caetero non solum de caesareae ac regiae Maiesta­tis paterna cura et sollicitudine, quam et bactenus de ipsorum salute habuit, et postbac quoque babere non desinet, omnia sibi polliceantur, sed et de sua Serenitate ita semel statuant, nihil esse, quod et ipsa, post suam Maiestatem, ipsorum Statuum et Ordinum causa, non vehementer cupiat, aut quod eidem instauratione, conseruatione et amplificatione, inclyti liuius regni afflictissimarum reliquiarum, gratius et optatius hac vita contingere possit, ad quam metam si bactenus, tot curis, la­boribus, sumptibus, effusione quoque tanti sanguinis, pertingi non potuit, non id minus iustae ac promptae Maiestatis suae, et gloriosissimorum antecessorum voluntati, sed diuinae potius irae, in nos continuis nostris transgressionibus merito excita­tae, malignitati quoque temporum, et tam varié distractis prin­cipum Christianorum et nostris ipsorum animis tribuen­dum, neque tamen interea non sperandum est, quin eadem ira diuina rite placata, iunctisque simul animis et viribus, ac depositis semel omnibus simultatibus et intestinis odiis, tandem id impetretur, quod tam vehementi desiderio tantopere frustra bactenus expectatum est. Quod ut quamprimum eueniat, Sere­nitas sua ex animo optat, et a Deo optimo maximo ardentissi­mis votis ac precibus contendit. Porro, quod ad articulos grauaminum antea proposí­torum, eorundemque latiorem explicationem, a Statibus et Ordinibus nunc factam attinet, sua Serenitas caesareae Maie­statis et suam benignam mentem amplius, quo sequitur modo, breuiter declarare voluit, benigne confidens Status et Ordines, etsi ea declaratione tot malis plene subuentum non sit, tamen de benigna suae Maiestatis et suae Serenitatis voluntate con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom