Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
1574. márcziüsban. 3? Sous charissimos, Dominos vero ipsorum clementissimos, futurae consultationi initium facturos, praecessisse et liic praesentes adesse conspiciant. Quos quidem maxima animorum alacritate et promptitudine exceperunt, summis a Deo Optimo Maximo votis praecati, ut Maiestatem quoque suam Caesaream et Regiam, restituta ei quam primum firma et prospera valetudine, in medium ipsorum foelicissime deducat, ut publicis priuatisque fidelium suorum negotiis quam rectissime consulat, et prius quam in Bohemiam aut alias prouincias suas iter suscipiat, ita reliquiis hujus afflicti Regni tutandis et defendendis prospectum esse velit, ne eas ab atrocissimis bostibus Turcis majora detrimenta páti contingat. Quam rem Maiestati suae Caesareae magnae curae fore Status et Ordines Regni minimé dubitant. Quod ad postulatum subsidium attinet, ubi Maiestas sua Caesarea non per portás, uti haetenus, sed per fumos connumerationem institui, et pro fumo quamlibet domum, in qua paterfamilias quantacunque agricultura et laboribus se ac suos sustentat, intelligi debere censet: Status et Ordines Regni non ignorant ingentes sumptus ad defensionem ipsorum in dies a Maiestate sua Caesarea et Regia erogari, quibus subleuandis ipsi quoque promptissimis animis occurrere non recusarent; sed quia miserum vulgus, a quo bujusmodi subsidia ab antiquo exigi consueuerunt, tam per praesentium disturbiorum bella, quam per bostes Turcas, qui plebem ipsam intolerandis exactionibus deglubere non cessant, in extremam pauperiem redactum est; verentur Status et Ordines, ne si nouus iste per fumos contribuendi modus miseris colonis imponetur, ullo modo soluere valeant, ac potius ultra vires grauati vei in Transyluaniam, vei in penitiorem Turcarum ditionem fugiendo dilabantur. Itaque Domini Praelati, Barones, Magnates, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni unanimiter Maiestati suae Caesareae et Regiae supplicaut, dignetur, praesentium rerum turbulentissimo statu considerato, duobus per singulas portás ílorenis in duos annos contribuendis benigne contenta esse, simul etiam gratiose admittere, ut iisdem módis et formis, quibus haetenus fieri consuevit, ipsa dicatio peragatur. Terminus autem unus contributionis hoc