Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
394 A rOZSONVI ÜUSZÁGGYŰLÉS officiis et praefectüris, quae reliqua suut, excludantur, quid faciaut aliud, quam ut ipsis scitu et squalore ac fame consenescentibus, exterorum opulentiam et diuitias spectent, et eorum seruitio pareant, qui postmodum aucta re congestisque opibus cliscedentes, eos in ipsis periculis deserant. Eos autem non aliam ob causam in Ungaria per Maiestatem suam tam frequentes teneri Status existimant, quam quod Ungaris eorumque constantiae diffidat.. Quod tamen quam immerito sustiueant reliquiae liuius regni, Deus optimus maximus aperte nouit, qui nisi sponte naturaque fidem et aduersus Maiestatem suam caesaream íidelitatis obsequia retinerent, ab iis sane cogi nequaquam possent; quod iam saepissime pluribus argumentis comprobatum est. Neque vero baec a sua Maiestate caesarea per Status et Ordines odio exterae nationis,aut inuidia dicta esse existimari debent; quum omnes in Christo, cuius fidem profitemur, fratres simus, sed ea solum consideratione, quod sicuti Austriacis,autBauaris, vei Sueuis, graue molestumque esset Ungaros in eorum patria ipsis imperitare, si contra Ungaris aeque accidat, graue molestumque ipsos ab exteris iam fere sub iugu.ni missos esse et talibus parere, quibus ipsorum aut patriae salus nequaquam carior esse potest, quam qui in ea geniti et educati sunt. Unde Maiestas sua caesarea videre potest, quid liaec mutatio et ordinis Ungarici immutatio tam Maiestati suae, quam regno profuerit, postquam quaedam confinia, mendicato hincinde commeatu, sustententur, quaedam adeo lacera sunt, ut ruinam minentur, quaedam vero omnino collapsa sint, ad quae olim per Ungaros ea cura adhibebatur, et eorum munitioni et praesidii intertentioui abuncle omnia suppeterent. Neque vero obesse deberet, quin Ungaris officia et praefecturae darentur, quod suae Maiestati caesareae, ad subsidia confiniorum ex sacro Romano imperio ac prouinciis serenissimi principis et domini Caroli archiducis contributiones fiant, quum id antea quoque factum sit, tempore diui olim imperatoris Eerdinandi piae memoriae, neque tamen ab officiis Ungari fuerunt exclusi, et deinceps etiam tam ipsum impérium, quam reliquas prouincias, sui non minus, quam Ungarorum causa, contribuere conueniat, per quos ad reliquam Christianam rempublicam inuadendam hostis viam et aditum habet-