Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁT CZIUSBAN. 395 Ex praemissis igitur rationibus, quas copiosius quam in priori publicatione, sed breuius quam pro grauaminum multi­tudine attigerunt ad specialia descendendo, sua Maiestas caesarea, pro sua prudentia et aequitate, intelliget et iudica­bit, an Status et Ordines regni sui Hungáriáé graues et ar­duas causas habeant, ob quas contra exteram nationem, in ipsorum iura et libertates multifariam peccantem, merito conquerautur. Quae ipsis, dum propositionum tractatum inci­pere vellent, variis undiquaque allatis quaerelis in mentem venerunt, neque reticere visum est, quod per Status et Ordi­nes regni antea quoque factum esse meminerunt, cum saepe alias tum anno 1559. Pertment autem praemissa omnia ad confiniorum conseruationem, ad iura libertatesque regni, va­riis módis laesas et publicam tranquillitatem defendendam; adeo, ut etiamsi propositionibus ulterius vacaretur, atque ali­quid sanciretur, tamen id orane nisi hisce malis prouideretur, inutile esset futurum. Quamobrem Status et Ordines regni Ungariae Maiestatem suam caesaream sicuti antea, ita denuo, per amorem Dei omnipotentis et per vitám ac foelicitatem Maiestatis suae caesareae supplices obtestantur, ne ipsis liaec praemissa vicio vertere velit, neque ipsos quicquam in bis odio aut maleuolentia dictum factumque existimet, quae utpote iustus ab ipsis dolor expressit; sed potius oppressam liberta­tém publicam restituat, fideles suos Status et Ordines hoc uno beneficio afficiat, ut post tot et tantas miserias et calamitates, formám aliquam regni reductam et restauratam, seque ipsos suis pristinis libertatibus, sicuti et caeteras prouincias resti­tutos aspiciant, neque enim aliter quicquam offerre etiamnum aut contribuere poterunt. Quod cum re ipsa et eífectiue vido­rint, tum vero non solum dicam ipsam sed quaecunque cara homines habent, bona, fortunas vitamque ipsorum promptis­sime Offerent, fidemque et omnia obsequia ad mortem usque, in omni rerum euentu constautissime praestabunt, quod et hactenus praestiterunt. Quod si vero Maiestas sua caesarea hac in parte fidelibus suis Statibus et Ordinibus benigne gra­tificabitur, (quod de sua Maiestate caesarea, quae eius aequitas est, sibi omnes pollicentur) cum ipsos ad unum sibi promptos et alacres ac ad subeunda quaeuis discrimina intrepidos de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom