Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
1580. FEISRUÍ.R- ÉR MÁRCZIUSÉAN. 387 restitutio, sicuti temporibus dominorum Magochy, Forgacb et Ungnod, ita nuuc quoque, abimde omnia affluerent; cui quidem abusui sua Maiestas caesarea ita medebitur, si pristinum ordiuem, substitutis ubique praefectis Ungaris, restituerit. Quod consilium bellicum ad negocia iusticiae se se immisceat, et capitanei acceptis illinc mandatis, in executione turbanda abutantur, quamuis consilium ipsum bellicum id neget, tamen plura babentur exempla. In specie tamen mandata exkiberi nequeunt, a capitaneis apud se retenta. Verum ea iam occasione arrepta,si quod mandatum capitaneis adfertur ex cancellaria Ungarica editum, obiiciunt se a consilio bellico pendere, ideoque illinc mandata esse ferenda ; sicuti in negotio Francisci Ivatay et Georgii Besseniey factum est, qui cum domino Rubero mandatum exhibuissent, ut ipsis tutelam íilii Balthasars Horwath assignaret, eo quod illám Clemens Doczy male administraret, responsum fuit, ut e cancellaria bellica adferret, quia Ungarico mandato locum dare nollet. Quando tamen alterutri partium conuenire est animus, cancellariae quoque Ungaricae literis suus datur locus. Quemadmodum Gregorius Chapy eiusdemque consors et StephanusMelyth ac relicta Francisci Vekey conqueruntur, quod dominus Ruberus, simplicis mandati protectionalis vigore, missis eo Germanis peditibus, veluti personis capitularibus, bona ipsorum ademit, contra leges. Et nuper capitaneus Canisiensis,penes quoddam mandatum, ex cancellaria ad instantiam Sebastiani Vylaky editum, Bernardum Cbani vicecomitem comitatus Zaladiensis capere ausus fuit, et turpissimis conuiciis proscindere, eidemque Sebastiano Vylaky ad mandatum ex consilio bellico editum, bona Hasadiana occupanda permisit; et hoc mense Marcio quendam nobilem unius sessionis Martinum Forintbos, per Ladislaum Ispán (nullius frugi hominem, sed propter rapinas capitaneo carum) in Kapornak ferri compedibus vincendum curauit. Similiter dominus Ruberus nobilem Balthasarem Ztolnikowyth, ad simplicem instantiam Stephani Loniay, capi iussit, et sub fideiussione dimisit, quamquam in crimine depraehensum. Atque in hacdiversitate expeditionum, illud superesse remedium videtur, ut, sublatis aliis cancellariis, literis ex Ungarica cancellaria suae Maiestatis nomine aeditis, ubique obediatur, spoliati vero in integrum restituantur. 25*