Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
388 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS Caeterum ubi camera aulica negat a plerisque pecuniam sub assecuratione euictionis, in spem bonorum alienorum acceptam, cupitque Maiestas sua caesarea aliquando id plenius declarari; Status et Ordines regni informant Maiestatem suam, id factum esse in oppidis Twr et Tyszawarsan, Francisco Köwer oppignoratis, quae, cum, iure sanguinis, post decessum Stepliani Derencheny ad "Wolffgangum Lorantbífy et Micbaelem Serieny et alios affines iure deuoluta fuissent, et Franciscus Köwer viduam deficientis in uxorem duxisset, cui nibil nisi dos debebatur, quam illa leuare recusauerat; camera, acceptis illegitime a dicto Francisco Köwer tribus millibus florenis, oppida ipsa ei inscripsit, assumpta in caesaream Maiestatem euictione,quod eum contra legitimos impetitores tueretur, sicque bucusqne contra ius succesorium ab illo possidetur. Idem fecit camera in bonis quoque Figedianis et aliis, a quibus bona quaedam venduntur, quaedam non expectato legum fine, aut potius nullo tentato processu occupantur, sed tantum constituto in comitatibus partium superiorum vicedirectoris extraordinario officio, executiones iuridicae turbari solent, ut contra regni libertatém timendum sit, ne binariae aut ternariae repulsiones (quae legibus interdictae sunt) eueniant. Sicuti in causa Petri olim Derencbeny, in comitatu Grhemeriensi, et Bartbolomei Domanbidy in comitatu Zakmariensi factum fuerat. Quamobrem Maiestas caesarea sublato vicedirectore, quod inusitatum fűit, suum babeat fiscalem, seu directorem, in tabula iudiciaria seu ordinaria. Bona vero dubia deficientium nobilium conferre dignetur benemeritis personis, iuxta Vladislai regis materni aui Maiestatis caesareae decretum, quo pacto in comitatibus pro bonis frustra, uti hactenus, litigandum non erit. Et profecto satius, ac consultius fore videretur, ut Maiestas sua caesarea eiusmodi bona fidelibus suis benemeritis donando, litium ambages donatariis permittere, quam ipsa post multas inutiles expensas frustraneumque laborem illis neutiquam potiretur. Quod Maiestas sua caesarea censet in decimarum exactione nouas inuentiones prohiberi et publicum decretum exinde sanciri debere; Status et Ordines regni nibil per ipsos noui introductum fuisse affirmant, sed potius per bomines et praefectos Maiestatis suae, qui noUitatem illám, cum alias, tum in