Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

380 A POZSONYI 0713ZÁGGYÜLBS perest caesaream et regiam nostram gratiam vobis propenso animo deferimus. Datum Pragae die 26-ta Februarii. 1580. Szélén ; Statibus regni Hungáriáé exliortatoriae , ut propositioni respojideant. (Fogalnmzata <\ bécsi äl'ami levéltárban,) V. 1580. Márczius 3. A pozsonyi országgyűlésnek Erneszt föherczeghez intézett emlékirata. Intelligimus Maiestatem caesaream et Vestram etiam Serenitatem, dominos nostros clementissimos, ita esse infor­matos, quod nos postbabitis Maiestatis suae propositionibus, inuerso ordiue, de nostris grauaminibus et aerumnis publicis tollendis tractassemus , idque inauditum et inusitatum esset, atque necessarium esset, ut prius ad propositiones Maiestatis suae responderemus, deinde vero iuxta ordinem antiquitus obseruari solitum, ad grauaminum et calamitatum tollendo­rum modum ^descenderemus. Verum sciat benigne Serenitas Vestra, quod nos, veteri ordine obseruato, neque ulla nouitate introclucta, propositiones Maiestatis caesareae perlegimus di­ligenter, et considerauimus, postquam in omnibus diaetis sic progressum est, et propterea illae promulgari solent, ut de auertendis publicis grauaminibus communi voto tractetur, praestabimusque omnia, quaecunque a nobis praestari in-po­stulatis suae Maiestatis possunt, sed ea praestari nullo modo, possunt, nisi remedia adhibeantur, quibus calamitates et ae­rumnae publicae iu supplicatione publica descriptae tollantur atque iis sublatis non tantum dicam pro viribus nostris offeremus et praestabimus, sed etiam corpora, sanguinem et vitám nostram in omni rerum discrimine constautissime pro Maiestatibus Ve­stris proque defensione patriae profundere non recusabimus. Quamobrem suppliciter Serenitatem Vestram oramus, ut re­solutionem Maiestatis caesareae de tollendis plerisque nostris grauaminibus factam et Serenitati Vestrae nobis missam ex­bibere dignetur, ut ea intellecta bilariores e conspectu Sere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom