Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR" ÉS MÁRCZIÜSBAN. 38Í nitatis Vestrae discedere, eoque commodius de caeteris, quae videbuutur opportuna, tractare et concludere possimus. Vestrae Serenitatis humillimi et fideles seruitores Status et Ordiues regni Hungáriáé. (Eredetije a bécsi állami levéltárban.) VL 1580. Márczius 10. A pozsonyi országgyűlésnek, a sérelmek tárgyában, Erneszt föherczeghez intézett második fölterjesztése. Resolutionen! sacrae caesareae Maiestatis, domini sui cle­mentissimi, ad publica grauamina factam, Status et Ordines regni Ungariae intellexerunt. Et existimabant quidem Maie­statem suam caesaream pro sua pietate et dementia, tot tan­tisque ipsorum malis permotam, opportuna illis remedia ad­bibituram. Sed quoniam animaduertunt Maiestatem suam caesaream, praeter ipsorum spem et expectationem, grauissi­mis calamitatibus, quae per quosdam abusus irrepserunt, tol­lendis, nullám plane viam aut modum praescribere aut de­monstrare, atque inde ipsorum communes querelas propterea non exauditas esse putant, quod creditae a sua Maiestate caesarea non fuerint, coguntur illis denuo repetitis, et quasi sub oculos positis, pias aures Maiestatis caesareae et Sereni­tatis Vestrae pulsare, atque iterum supplicare, ut iis, qui nunc Statuum et Ordinum regni nomine conuenerunt, et in quibus regnum ipsum representatur, plus fidei adhibere velint, quod semper a claris piisque principibus factum est, quam priuatis quibusdam bominibus, per quorum contumeliam variis graui­busque querelis occasio data fuit. Et nisi sua caesarea Maie­stas aut Vestra Serenitas mature, ut decet, prospexerint, nun­quam illarum finis sit sperandus. Et quidem ad resolutionem suae Maiestatis caesareae eam ob causam uberius, quam in priori publica supplicatione, per articulos replicant, quod suam caesaream Maiestatem aut Serenitatem Vestram magnitudine malorum et veritate orationis, simul et bumilitate obtestatio­nis fatigatam, primo quoque tempore omnibus eiusmodi turbis periculisque extremum finem imposituiam confidant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom