Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁRCZ1USBA.N. 31 clitioiie Turcica per eosdem fieri soleant; Maiestas autem sua intelligat, quod etsi dicti Maiestatis suae milites stipen­diarii ab huiusmodi excursionibus et clepraedationibus colii­beantur, nichilominus tarnen illae necdum cessent, sed Baro­nes nonniüli et Nobiles, qui arces suas, castella seu domos in confiniis habent, suos ad boc proprie alant homines, ut prae­datum illos emittant, adeoque plus damni dent, quam ipsi milites stipendiarii; bincque illud sequatur incomniodi, quod hostes irritati crebrius Maiestatis suae ditionem inuadant, eandemque depopulationibus, igne, aliisque pluribus modis tanto magis infestent. Ideirco Caesarea Regiaque Maiestas buic quoque rei, ut quae pacis capitulis repugnet, eandemque plurimum turbare solet, oportunum remedium adhiberi cupi­ens, fideles Regni Status et Ordines clementer hortatur et re­quirit, ut in eos qui huiusmodi praedones alunt et emittunt, condignam poenam statuant, quo sie, cessantibus querelis, pax tanto firmior esse possit. Perlatum quoque est ad Maiestatem suam in nonnullis huius inclyti Regni sui locis, non solum miseros colonos et subditos, sed ipsos etiam Nobiles, sese sponte ac ultro Turcis in secreto dedere et subiieere, hineque ad tributum quoque iisdem Turcis soluendum se astringere. Quoniam vero res haec in maximam Maiestatis suae ditionis Regiae diminutio­nem et detrimentum vergit, e contrario autem hosti suae in dies ditionis terminos latius proferendi, sieque paulatim Ma­iestati suae plura loca, quam antea, feruente hello et aperto marte factum est, eripiendi ansa atque occasio praebetur : Caesarea Regiaque Maiestas nec istud ullo pacto dissimulan­dum existimans, Praefectis ac Capitaneis suis in confiniis exis­tentibus serio mandauit atque iniunxit, ut omni maiori studio et cura caueant et prohibeant, ne huiusmodi deditionibus spontaneis ulla ratione locus detur; quin potius in hos, qui se, eo, quo dictum est, modo, Turcis dedere, ac subiieere ausi fuerint, seuere animaduertant. Qua Maiestatis suae prouisione non obstante, haud abs re, quin imo maximopere necessarium fore censet Maiestas sua, ut in hoc quoque fidelium suorum Regnicolarum Conuentu idonea et efficax aliqua ratio inea­tur, qua huic malo obuiari queat, ac insuper certa in eos,

Next

/
Oldalképek
Tartalom