Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

32 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS qui hac in parte deliquerint, poena constituatur. Ita tamen, ut liaec omnia de iis solum intelligantur, qui hucusque Turcis non fuerint tributarii; nam quod ad caeteros attinet, qui iam ab aliquo tempore pariter et Maiestati suae et Turcis tribu­tum censusque pendere consueuerunt, Maiestas sua nec nunc quidquam immutandum esse iudicat. Tractandum quoque erit in hac Diéta fidelibus Regni Ordinibus et Statibus de idoneis termi nis pro iudiciis octaua­libus, et aliis celebrandis. Insuper extant de fodinis minerariis decreta Serenissi­morum quondam Regum Hungáriáé Ludouici eius nominis primi, anno millesimo trecentesimo quadragesimo primo, et Mattbiae anno millesimo quadringentesimo octogesimo sexto, quibus statutum fűit, fodinas minerarum, in terris Dominorum et Nobilium inuentas, fisco Regio vendicari posse, si aequiua­leutia bona, pro bonis illis, in quibus eiusmodi fodinae existe­rent, a Maiestate Regio conferantur. Quae constitutiones, multo quidem tempore in usu fuerint, postmodum vero, reg­nante Serenissimo olim Rege "Wladislao, diuersa constitutio publico Regnicolarum decreto superinducta est; nimirum, ut permissa esset omnibus Domiuis et Nobilibus libera cultura fodinarum, in bonis suis habitarum, ita ut saltem urburas debitas ratione fodinarum illarum Dominus et Nobilis fisco persolueret. Quia vero constat fodinas minerarias omnium fere gentium iure ad solos principes pertinere : Caesarea Regi­aque Maiestas, in hac contraria Regnicolarum constitutione, statuendum censet, ut priorem illam Serenissiinorum Regum Ludouici et Matthiae constitutionem restituant, et in pristi­lium usum reducant; ita quidem, ut in Caesareae Regiaeque Maiestatis suae potestate consistat, bona eiusmodi, possessi­onesque, in quibus fodinae mincrariae existunt, aequiualenti­bus bonis, fisco redimere, vei apud Nobiles relinquere, ac de fodinis illis saltem urburas debitas exigere, qui si illas colere negligerent, pro tollerabile aliquo mercede fisco vel aliis, qui culturam earum recipere vellent, eas concedant, ne ex alicuius desidia et ignauia fisci prouentus detrimentum accipiant. Quemadmodum etiam Tripartito insertum est decretum, gerenissimorum quondam Regum Hungáriáé Matthiae et

Next

/
Oldalképek
Tartalom