Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
1574. MÁRCZ1USRAN. 29 in ordinem redigi et emendari optime possit. Et videretur eidem suae Maiestati, quod per Vice Comites et Judices Nobilium, adiimcto illis aliquo Commissario ex parte Maiestatis suae, in singulis Comitatibus, sub iuramento, uniuersi Nobiles conscriberentur, et illorum facultates rescirentur, secundum quas quilibet taxaretur, cum quot equitibus in bellum venire deberet, simul etiam inquireretur, qui ex illis ad capessenda arma essent habiles, qui orphani, viduae, senes, morbosi, et vei Maiestatis suae, vei aliorum Dominorum seruitiis et officiis occupati. Super quibus omnibus Regestum tandem conficeretur, et Capitaneis cuiuslibet prouinciae traderetur, ea ratione, ut Nobiles ad arma idonei ad insurgendum semper parati esse deberent, cum eo numero equitum, qui ipsis esset impositus. Ilii autem, qui vei inhabiles, vei aliorum seruitiis occupati essent, item orphani et viduae, secundum suas facultates, et taxam praescriptam, soluerent pecuuias, et aliquot mensium stipendium pro huiusmodi equitibus in Comitatu reponerent, ut tempore insurrectionis a Vice Comite stipendiarii equites possent conduci. Quod vero ad quinti cuiuslibet coloni insurrectionem personalem spectat, quia nullius momenti et securitatis in bello illi esse possint; videretur suae Mai ístati, pro illis, ratione portarum, pecuniam exigendam, et in Comitatu reponendam, ut, necessitate postulante, stipendiarii pedites loco illorum conducerentur; utpote, quorum longe maior utilitas foret in bello, et melius etiam cum ipsis colonis, domi scilicet remanentibus ageretur. Caeterum cum Turcae hactenus, uti fidelibus Ordinibus et Statibus abunde cognitum est, in ipsis etiam induciis Maiestatis suae ditionem magno subinde numero inuadere ac infestare visi fuerint; istud autem frequenter usu veniat, ut Comitatus, Barones et Nobiles in vicinia existentes, et tum pro Regiae ditionis, tum ipsorum etiam propria ac coniugum liberorumque defensione et securitate, ad ferendum auxilium requisiti, vel illud detractent, vel saltem minus prompte, quam rei necessitas postulet, praestent, vel etiam periculo necdum cessante recedant; ea autem hostis huius natura ac consuetudo sit, ut in posterum quoque eaedem irruptiones quotidie