Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

26 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS conseruationem et securitatem, ipsorum Hungarorum exem^ plo tanto alacriores redclantur. Quo in loco Caesarea Regiaque Maiestas fideles Ordi­nes et Status celare nequit, se hactenus ipsa experientia, nee sine magno Fiséi Regii detrimento, didicisse, in obseruata iam aliquot annis dicae per portás exactione, ac inducta earundem portarum in medias, tertiarias, quartarias, et sexta­rias diuisione, non obstantibus prouisionibus in prioribus Dietis factis, saepissime fraudem commissam, ac inde secutam esse, quod plaerique rustici, ex impulsu Dominorum terrestri­um aut ofíicialium, vei conciuium suorum, neglecta animarum salute, falso deponere ac peierare non veriti sint. Idcirco, ad tollendam huiusmodi scandalorum ansam atque materiam, vitandasque tam dictas portarum diuisiones, quam earundem, ut vocant, conclescensiones, in congregationibus Comitatuum seu sedibus rectificatoriis factas, nec ulluni alium in íinem quam diminuendum, supprimendumque subsidium excogitatas, ipsosque dicarum prouentus adeo restringentes, ut cum Regni­colae in speciem aliquid subsidii ad Regni necessitates obtn­lisse videantur, ad extremum, ubi ad exactionem eiusdem sub­sidii deuentum est, a tot tantisque commentitiis excepcionibus, et restrictionibus exiguum quid ad Regni defensionem reli­quum maneat, Caesarea Regiaque Maiestas Dicae exactionem non per portás, sed per fumos, quemadmodum antiquitus sae­penumero decretum fuisse accepit, instituendam esse. Quapropter Caesarea Regiaque Maiestas sua, clemen­ter postulat, ut cum subsidium nouissime ab inclyti huius Regni Ordinibus et Statibus ad duos annos decretum in festő Beati Michaelis anni septuagesimi tertii proxime praeteriti effluxerit, Maiestati suae in alios duos annos, ab eo die, quo prius illud subsidium cessauit, inchoandos, loco ternorum fio­renorum, qui alias de singulis portis contributi fuerunt, de singulis fumis bini quolibet anno iioreni, iisdem, qui nouissime decreti subsidii solutioni praestandae constituti fuerunt, ter­minis, nempe ad festum Sancti Georgii et Sancti Michaelis decernantur. Ita, ut ad quemque terminum soluatur dimidia pars eiusmodi subsidii in eum annum contribuendi, videlicet unus florenus. Pro fumo autem computetur quaelibet domus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom