Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁRCZ1USRAN. 27 in qua pater familias ex quantacunque agricultura et labori­bus, familiam suam alit. Quod si vero multae familiae in una et eadem domo existant, quae similiter suo pane ex qualicun­que agricultura et laboribus, singulas familias alant, eae pro singulis fumis censeantur. De inquilinis autem pro valore re­rum, quas quisque eorum habuerit, fiat exactio ; ita videlicet, ut rerum uniuscuiusque fiat aestimatio, et de uno floreno quinque denarios pendere teneantur. De tributariis, molitoribus, libertinis, carbonariis, sec­toribus, nec non salariis dicatorum, vicecomitum et reliquis; item exemptionibus, lucro Camerae, ac arendatione decima­rum: Caesarea Regiaque Maiestas vult ea obseruari, quae in conuentu anni sexagesimi noni, de iis omnibus et singulis sta­tuta decretaque fuerunt. Caeterum, quia iniquum plane ac longe indignissimum est, Hungaros, qui veri et naturales Regni possessores sunt, dicam et decimam soluere, Ruthenos vero ac Valachos, adve­nas et peregrinos, de fructibus Regni non minus quam Hun­gari viuentes, tanquam aliquos Xobiles et Hungaris meliores, quasi in despectum Hungaricae gentis, liberos et exemptos esse debere ; ac cum in hoc periculoso Regni statu Hungari pro defensione Regni non solum contribuant, verum etiam alia multa subire et praestare cogantur, illos tanquam ociosos spectatores ab omni onere velle esse liberos; Caesarea Re­giaque Maiestas, in re tarn iniqua, Regia sua auctoritate uti constituit, ac omnino vult dictorum Ruthenorum ac Valacho« rum onera cum caeteris Regnicolis esse aequalia. Ita, ut in posterum, pro rata portioné cuiusque facultatum, omnia illa onera, utpote solutio decimarum, nonarum, dicarum et cen­suum illis imponi, et ad eadem subeunda praestandaque te­neri debeant, quae coloni christiani sustinent. Ac insuper do­minis terrestribus firmiter mandandum censet, cum Ruthe­nos illos et Valachos, ab assuetis iam pridem furtis, rapinis aliisque maleficiis haud desistere Maiestas sua cognitum habeat, ut iidem domini terrestres, quemcunque in huius modi maleficio deprehenderint, eum absque ullo fauore, non multa pccuniaria, sed poena demerita plectant; qui si id neglexerint, Comites, Vice Comites et Capitanei Maiestatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom