Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FÉBRUÁRj MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN. 257 ipsi Debreczen, in Comitatu Byhoriensi sito, judicium seu forum Tabulae Maiestatis suae Caesareae, vigore certi contractus cum Transsyluanis initi, non competat; supplicant Maiestati suae Caesareae dignetur deputare pro judice Dominum Nicolaum Báthory, Judicem Curiae Regiae, coram quo Cives ipsi Debreczinienses in Judicio specialiter nominandi comparere, et de homicidio praefato, juxta Articulos anni 1563. superinde editos, juri stare debeant. Dignetur etiam Maiestas sua Caesarea clementer prouidere, ut quum Transsylvani bona fidelium Maiestatis suae restituere nolint, Maiestas quoque sua eisdem Transsyluanis bona hic possidenda non permittat, nisi istliic quoque restituantur. Signanter autem Castrum Zenthgrotth in Comitatu Zaladieusi situm, quod ad rationem Nicolai Hagmassy Transsyluani possidetur, jubeat reddi viduae Petri Hagmassy et ejus liberis, hic sub fidelitate Maiestatis suae existentibus. Vina extranea in Hungáriám et Sclauoniam non inueliantur, nisi permissum fuerit, e conuerso vina Ungarica in exteras prouincias libere inuehi, exceptis Insulanis de Challokeoz, quibus sit liberum Austriaca vina circa Hamburgum et Petronellám, vicinioresque locos emere, juxta articulos anni 1546, et in Insulam vehere ; incolis etiam districtus Rabakeoz eadem libertás vehendorum vinorum extraneorum concedatur, non obstante Ciuitatis Soproniensis contradictione. Quanquam in hoc Articulo liberae Ciuitates, ut Posonium, Tirnauia, Sopronium et Oppida S. Greorgii, Bozyn, Dewen, Modor, Dyos, et alia submontana, sibi et eorum Priuilegiis, quibus extranea vina interdicta sunt, praeiudicium fieri asserunt, et humiliter supplicant, ut ciues eorum locorum Maiestas sua in suis libertatibus et vetere immunitate indemnes conseruare velit. Caeterum cum Arx Arwa a Domina Conjuge Domini Emerici Forgach eiusque liberis, per officiales suos, contra juramentum ipsorum, alienata, et violenter intercepta, ac Dominis Thwrzonibus tradita sit, Regnicolae omnes, per voces interrogati, statueruut; et Maiestati suae Caesareae supplicant, dignetur illám eis statim et de facto restituere, tanquam indebite ab eis ademptam. Domina quoque Consors Domini Pauli Ckaky conqueri-Magyar Országgyűlési Emlékek. VI. 1 7