Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

252 A rOZSONVI ORSZÁGGYŰLÉS Principibus reliquerit, acl eos tempore necessitatis ita confu­gient, ut semper Maiestatem suam Caseream pro suo liege agnoscant, et ne liac de re quiquam im publicas constitutio­nes inscribatur, bumiliter instent. De victualibus ad Coníinia et Öanisam invehendis, ad Articulos anni 1563. Regnicolae sese referunt. Si tamen prae­fectus eiusmodi annonae, quis ex Ungaris esset, longe facilius commeatus posset comparari; ii enim qui nunc eam administ­racionem habent, et linguae et locorum ac Regionuui ignari, non tam facile, quam indigenae in hisce rebus procedere pos­sunt. Itaque Maiestas sua dignetur benigne eiusmodi neces­sitati prospicere. Quod autem Maiestas sua Caesarea benigne requirit, ut Regnicolae: in negociis ad publicas administrationes perti­nentibus, vetere more omisso, non ad praecedentes constituti­ones se remittere, sed quae decernerentur claris verbis ex­primere, aut si illas confirmandas censerent, easdam praesen­tibus constitutionibus inserant: Status et Ordines Regni om­ues fere praecendentium constitutionum articulos ad bellicas administrationes pertinentes, peculiari scripto compraehensos, Maiestati suae bumiliter offerunt, ut eos Maiestas sua quando opus erit, ad manum habere possit; neque tamen hisce Decretis inserantur, ne opus in magnuin excrescat volumen, inque eo conscribendo tempus teratur. In judiciis octavalibus ii observentur modi et termini, qui in Diaeta proxime praeterita constituti fuerunt, quamquam potior pars Judicum ordinariorum et Magistrorum protho­notariorum huic Decreto reclamat, quia incommodo tempore ad Eperyes ire et redire non possunt, non sine periculo vale­tudinis et vitae. Appellationes autem Maiestas sua Caesarea dignetur revidere, et sub hac Diaeta cleterminare. Quoniam vero Maiestas sua Caesarea benigne postulat, quatuor ad minus ex dominis Consiliariis eligendos, et nomi­nandos, qui Maiestati suae Caesareae et in eius absentia Se­renissimo Archiduci Ernesto continue adsint, ut negotia mere Ungarica cum iis tractentur, et quaerelis antea factis occasio adimatur: Maiestati suae Caesareae Status et Ordines liumil­lime supplicant, dignetur numerum Domiiiorum Consiliari-

Next

/
Oldalképek
Tartalom