Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 253 orum augere, suffectis aliis in locum demortuorum, atque officia vacantia tam eclesiastica, quam secularia, cum Supremo Capitaneatu ultra Danubium, idoneis viris sub hac Diaeta conferre, ut deinde ex illis deligi possint, qui munus illud re­sidendi obeant, Sed Regnicolae verentur, ne vei illis in Aula residentibus, negocia ipsorum, uti hactenus, per exteros trac­tentur. Quid enim magis ac verius Ungaricum est, quam indu­ciae cum Turcis pactae, quae tamen cum iis, de quorum capiti­bus et fortunis agitur, minimé commumcantur; quam Arces íinitimae, quam bona Ungarorum absque haerede deceden­tium, in Ungaria sita, et ab Ungaris péti solita; et alia eius generis plurima, quae extra Consilium Ungaricum fere om­nia tractantur, et in omnibus Confiniis extranei Capitanei constituti sunt, Itaque Maiestati suae Caesareae Status et Or­dines Regni etiam atque etiam humillime suplicant, velit statuere et decernernere, ut tractandis negotiis Ungaricis, qualiacunque illa sint, indifferenter Consilio Ungarico utatur, neque ullis mandatis locus detur, nisi quae ex Cancellaria Ungarica expedientur; quod si negocia Cameram concernent, cum Maiestas sua Cameram quoque habeat Ungaricam, illa ibi tractentur. Porro quod ad religionem spectat, Status et Ordines Regni statuunt unanimi voto Arianos eorumque libros esse proscribendos, et ubique abolendos. Tres autem Status et Ordines, scilicet Barones, Nobiles et Civitates, Maiestati suae Caesareae supplicant, ut sicuti in aliis suis Regnis et provin­ciis liberam religionis professionem omnibus permisit, ita etiam ipsis in Ungaria liberam permittat. Cui tamen postu­lationi Domini Praelati et totus clerus aperte contradixerunt, neque quicquam de ea publicis constitutionibus inserendum voluerunt. protestantes se illi per omnia repugnare. Haec ad Maiestatis suae Caesareae propositiones Sta­tus et Ordines Regni bumiliter respondenda duxerunt, per­petuam fidem ac fidelia et constantissima servitia sua, Ma­iestati suae Caesareae, in omni rerum et fortunae eventu de­ferentes. Quae vero sequuntur, quuni et illa ad communem utilitatem et quorundam privatas necessitates spectent, Ma­iestati suae Caesareae visa sunt proponenda.

Next

/
Oldalképek
Tartalom