Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 251 Maiestas sua Caesarea benigne hortatur; Maiestati suae Cae-sareae Status et Ordines humiliter respondent, se Dicam et continuum, laboresque gratuitos, et insurrectionem, aliaque subsidia módis praemissis praestaturos, hanc autem curam et onus militum in Confiniis alendorum in seipsos assumere non posse; sed Maiestati sua Caesareae humiliter supplicare, ut ipsa id clementer curare velit. Quod vero Maiestas sua Caesarea Statibus et Ordinibus Regni significat, Maiestatem suam Caesaream Serenissimis Principibus Carolo et Ernesto, huic quidem Hungáriáé, illi vero Croatiae et Sclavoniae confiniorum curam et administrationem concredidisse ; ideoque eosdem hortari, ut quae ad rem bellicam et Confiniorum defensionem pertment, ad ipsos dominos Archiduces respiciant, et eis obedientiam praestent; in caeteris vero quae ad justitiam pertinent, ad Maiestatem Caesaream recurrant: Maiestas sua Caesarea benigne meminisse potest, quod fideles sui Regnicolae, ad simplicia mandata Maiestatum suarum, Dominis Praelatis, Baronibus et Comitibus data, in absentia Maiestatis suae Caesareae et Regiae debitam in omnibus obidientiam eisdem Serenissimis Principibus Semper praestiterunt. Quod nunc quoque humiliter sunt facturi. Verum, ut in praesentia quoque Maiestatis suae Caesareae, ad eosdem Principes, qui Regnicolis ipsis nondum aliquo jure obstricti, neque ab Statibus et Ordinibus adsciti, coronatique sunt, accurrant, aut aliquam constitutionem superinde faciant, adduci nequaquam possunt. Id enim non aliud futurum videretur, quam Regnum aut Regiam dignitatem dividere, et legitimo ipsorum Domino et Rege, non sine inusitata quadam novitate, praetermisso, in iis praecipue rebus quae acl communem defensionem spectant, alteri adhaerere. JSTeque ea res in Sclavonia praesertim, sine omnium rerum perturbatione introduci posset, in qua Bani est officium, non solum justitiam et judiciorum administrationem, sed etiam res bellicas et curam confiniorum gerere. Itaque supplicant Status et Ordines Regni, ut Maiestas quoque sua Caesarea hanc innovationem non postulet, neque ipsorum curam abjicere velit, sed in sua praesentia omnes res Ungaricas gubernet et protegat, se vero absente, quos Maiestas sua Caesarea sui loco ex Serenissimis